Dokument-Nr. 13020
Stammler, Jakobus an Erzbischöfliches Ordinariat Freiburg
Freiburg im Breisgau, 03. November 1908

Copia epistulae Episcopi Basileensis
Gratiam agens pro relatione ad Don. Cancellarium d.d. 28. Octobris de sacerdote Falk in Günterstal missa, sequentia scribere honori mihi duco.
Dom. Falk una est "crucibus" episcopi Basileensis. Ex Badenia natus, suo tempore, ut gratia redderetur episcopo nunc defuncto auxiliari de Kübel, in diocesim Basileensem receptus est. Episcopus Basileensis exceptis locis in diaspora sitis, quae beneficia fundata non sunt, et nonnullis vicariatibus nulla munera ecclesiastica conferre potest, cum beneficia undique in patronatu communitatum vel Monasteriorum sint. Tamen Falk munera subsidiaria in compluribus regionibus ("Cantonibus") obtinuit, sed infelici sua indole et aere alieno contrahendo ubique inhabilem se reddidit et hac ratione in Dioecesi ita diffamatus est, ut nusquam occupari possit, quamvis ingenio non indigeat. Etiam in Archidiocesibus Friburgensi et Monacensi, in quibus supplicante Episcopo Leonardo ad curam animarum admissus est, Falk eodem modo se gessit.
1v

Denique Falk in Weiterdingen receptus est, postea in Wyhlen usque dum ei ibi commorandi facultas adimeretur. Consecratus est in titulum patrimonii, qui postea absque valore esse inventus est. Cum Dioecesis pro talibus sacerdotibus fundum pensionis vel sustentationis non habeat, sustentatio eius a cassa Cancellariae lata est. Anno 1906 pro eo dedimus 228 francos, anno 1907 1631, anno 1908 usque ad Novembrem 841 francos. De summa ultima ad eum in locum Günterstal 350 franci missi sunt, quamvis a die 16. Aprilis usque 31. Julii liberam mensam atque habitationem ibi haberet.
Ab urbe Solothurn Falk saepe stipendiis missarum provisus est. Quot praepositus Ecclesiae cathedralis Eggenschwiler, die 5. Aprilis mortuus, ei dederit incertum est.
A Cancellaria Episcopali obtinuit Martio 1907:
80 stipendia, anno vero 1908 pro unoquoque mense numerum absolute sufficientem valoris 1½ francorum, usque ad 1. Novembris 337 valoris 500 francorum. Cum iuxta litteras missas Falk collectionem stipendiorum usque ad mensem Maii 1908 continuaverit, speciatim communicamus eum recepisse: 8. Januario 67 stip., 12. Martio 67 stip., 17. Aprili 33 stip., mensibus Junio usque ad Octobrem pro mense 34 stipendia.
Iteratis vicibus Falk licentiam in scriptis rogavit, ut
2r
stipendia ab externis accipere posset, quia pinguiora essent; petitionem numquam implevi.
>Gratiam referam, si mihi communicetur, quis exitus inquisitionis futurus sit, speciatim pro anno currente. Quodsi favorabilis non erit, tunc Falk, si utique ad celebrationem admitti queat, stipendia nonnisi tunc committenda erunt, si sub tuta vigilantia collocatus fuerit. Sed quo modo id possibile erit? Falk liber esse vult et ob indolem suam aegerrime diutius in instituto ecclesiastico retineri potest.
Quid cum eo faciendum? Ei iam compluries declaravi, me neque pro mea persona neque pro dioecesi obligationem sustentationis agnoscere posse, eidem iam semel ob litteras malignas subsidium meum revocavi.
Quodsi Falk incorrigibilis exstiterit, pro semper manum subsidiarum ab eo subtrahere cogar, ut sibi ipsi vel loco originis relinquatur. Hunc fere modum procedendi ante longius tempus Praelatus Germanus in sublimi dignitate constitutus mortuo Episcopo Leonardo in epistola suasit.
Cum summa aestimatione
+ Jacobus,
Episcopus Basileensis et Luganensis.
Pro fide versionis
Friburgi, Brisg. die 23. Martii 1921
Secretariatus Ordinariatus Archiep.
Koerner
Anlage zu Dokument Nr. 3273
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Stammler, Jakobus an Erzbischöfliches Ordinariat Freiburg vom 03. November 1908, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13020, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13020. Letzter Zugriff am: 18.05.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.