Dokument-Nr. 13190
Rémond, Paul an Pius XI.
[Ohne Ort], vor dem 17. Januar 1923

[Abschrift]
Paulus Rémond, Episcopus Clismaten, Cappellanus Inspector Exercitus Gallici, ad pedes S. V. devotissime provolutus, humiliter exponit ea quae sequuntur:
Iuxta Gallorum castra, in variis Germaniae civitatibus (v. g. Wiesbaden, Moguntiae) resident ad plura millia profugorum ex Russia, religionis "orthodoxae", honestissimis quidem loci, qui nimia egestate laborant. Hos, exemplo potissimum et bonis operibus, adducere conatur Orator, una cum sociis, ut fiant catholici, minime autem latini. Nec iam adeo a nobis remoti videntur. Porro ut eorum inopiae efficacius succurrere valeat, simulque, dissipatis praeiudiciis, eos ad catholicam Ecclesiam inclinet, Orator consilium iniit invitandi identidem consociatos quos habent musicos cantores (società corale) ad concinandos, aliquibus solemnioribus diebus et exceptionaliter, in ecclesiis nostris, pios quosdam prorsus catholicos cantus, lingua sive latina sive slavica, sedulo, ut patet, exclusa omni participatione functionis liturgicae.
Ne tamen leges Ecclesiae ulla in re offendantur, praefatus Orator demisse haec tria petit:
I. Licetne, attentis rubricis, extra omnem functionem liturgicam, v. g. ante vel post missam, ante vel post benedictionem cum SSmo Sacramento, istos musicos rogare ut devotos cantus, v. g. de Natali Domini, lingua slavica canant, dummodo nullatenus ad liturgiam latinam vel orientalem pertineant et sub nullo respectu in aliquam reprehensionem incurrant?
II. Licetne, attentis rubricis, intra missam mere lectam, eosdem Russiae cantores rogare ut quaedam ex missis polyphonici vel Gregoriani cantus (excluso semper Credo) in ecclesia catholica exsequantur?
III. Licetne, attentis rubricis, paucos huiusmodi cantores, ut singulos, associari choro cantorum catholicorum in functionibus liturgicis, Missa nempe et Vesperis aut Benedictione cum SSmo Sacramento?
Et Deus etc.
Empfohlene Zitierweise
Rémond, Paul an PiusXI. vom vor dem 17. Januar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13190, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13190. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 10.03.2014.