Dokument-Nr. 13623
Kessler, Josef Alois an Pius XI.
Berlin, vor dem 05. August 1923

S antissime Pater,
Illustrissimus Dominus Nuncius Apostolicus in Germania litteris 12 Julio p. e. mihi nunciavit, s. Sedem desiderare, ut in Dioecesim curae meae commissam reveratar simul significans, ut ipse a legatione russa Berolini in Russiam redeundi licentiam expeterem. Quamsi obinere non potuerim, commendationis litteras ab eodem Domino Nuncio adpositas legationi porrigerem.
Et quamvis nihil mihi gratius esset nihilque optatius quam s. Petri Ap. successoris obedire mandatis, cui divinus Salvator et agnos pascendos commisit et oves, nihilominus tamen nonnulla ss.  P atri audeo exponere dubia haesitationesque ex huius rei difficultatibus ortas. Nefas enim de iis si tacuissem aut s. Sedem de hac gravissima non informassem, esse exsistimo.
Ac primum animadvertam, quaestionem de reditu meo in Dioecesim a Vicario meo pro Septentrione generali sc. Mansionario Jacobo Feser, ut ipse mihi scripsit, dum nuper Moskwae esset, coram missione pontificia, quae in ista urbe fame vexatos nutrit, mota est. Claritatis causa huius viri iuvenis litteras ad me datas adposui locaque rem istam spectantia in linguam latinam transtuli.
"Moskwae inveni," ita scribit Mansionarius J. Feser, "quendam virum multum valentem, cui nomen est Alexander Schneider, e regione germanorum ad Wolgam sita oriundum. Inter alia loquebamur de Vestra Excellentia. Hic vir censet, Vos absque gravi periculo in Dioecesim redire posse. Et licet hoc iudicum non satis maturum sit, ut sentio, nihilominus ansam dare potest, ut V. E. iam saepius de reditu cogitare possit. Suadeo, ut V. E. continuam relationem cum s. Sede nutriat. Meridionalis Dioecesis pars a Dioecesi separari vult. Quod amore Dioecesis populique nostri germani ullo pacto admitti non debet. Mittite, quaeso Romam fusas litteras hanc quaestionem respicientes. Conatus separatistici meridionalis partis Dioecesis cohibendi sunt. Potissimum desideratur, ut V. E. alacre cum Curia Apostolica commercium habeat, quia nunc missiones ad nuntiendos fame vexatos in Russia operantur. Duo sunt in Dioecesi nostra: in civitate Rostoff una, in Taurico altera, tertia Moskwae est. Cum Archiepiscopus Joannes Cieplak sit in carcere, Moskwae fama fert, Sedem Apostolicum unum Episcopum tantum pro tota Russia nominaturam esse. Sane non multi supersunt catholici. Dioecesis Petropolitana multo minor est, idem de nostra dicendum. Restat unus districtus Dioecesis Zitomiriensis. Inoptatum esset, si Episcopus polonus pro nobis nominaretur. Movi hic apud locum auctoritativum quaestionem, ut s. Sedes reditum vestrum in Dioecesim urgeat. V. E. hoc prae oculis habeat, si s. Sedes Vos de hac re interrobabit. Etiam Romae in hunc finem agitandum esset." Hactenus Vicarii generalis verba.
Ex his locis Epistolae patet, Dominum Vicarium generalem quaestionem de Episcopi reditu movisse, quam tamen ipse non satis maturam esse censet. Deinde opinionem suam iudicio notissimi illius Alexandri
103v
Schneider nititur. Inter omnes vero constat, istum Commissarium Schneider unum ex auctoribus socialis revolutionis in districtibus ad Wolgam sitis (apud germanos colonos) esse, qui contra totius populi voluntatem communismum interoduxerunt, multorum millium germanorum colonorum sanguinem fuderunt, decies centenia millia hominum in summam egestatem miseriamque detruserunt. Imo Alexander Schneider propria manu nonnullos viros innocuos telis confodit. Anno hoc legatione russica Berolini munere exploratoris secreti fungebatur (sc.), nunc in Americam profecturus eas regiones visitabit, ubi ego anno elapso collectas pro dioecesanis meis fame vexatis nutriendis faciebam, quas germani, qui e Dioecesi Tiraspolensi olim emigrabant, incolunt. Haud dubie ibidem, quid contra bolschewismi luem terroreque e suggestu in Ecclesiis conventibusque locutus sim, investigabit Russiaeque moderatoribus nunciabit. Vicarius generalis eundem hominem multum valentem nominat; valet autem multum apud Russiae moderatores, quod saevitia, inhumanitate crudelitateque excelluit. Cur D. Vicarius generalis viri istius iudicio nitatur, nescio. Non desunt sacerdotes exsules, qui Alexandrum Schneider Vicario generali abuti arbitrentur, ut Episcopum in Russiam alliciat. Nuperrime Vicarius gen. istum comissarium (religione est protestans) societati cuidam beneficentiae Berolini commendavit.+) Alii russi exsules iique fere omnes censent, ne ullum quidem per bolschewicos capitis damnatum vel persecutione petitum brevi in Russiam redire posse sine gravi mortis discrimine. Ego vero non modo per annos duos a bolschewicis gravi persecutione petebar, verum etiam iam anno 1918 medio capite a praetorio damnatus sum et haud dubie supplicio multatus fuissem, nisi in Ukrainam tum sub tutela Austriae et Germaniae exsistentem me contulissem, ex urbe Odessa deinde rus fugissem, ibique me abscondissem et postremo in Bessarabiam tum ad Dioecesim Tiraspolensem,1) impellentibus et laicis et sacerdotibus aliquibus, secessissem. Quae omnia ob conciones contra bolschewismi placita pestifera habitas atque ob binas litteras3) pastorales ad clerum populumque missas, in quarum unis omnes catholicos ad potestatem laicam ad iurisdictionis exercitium impediendum reccurentes bonorumque potissimum ecclesiasticorum raptores excommunicatos declaraveram perpessus sum.
Quae cum ita sint, moderatores Russiae, nisi ingressum mihi in patriam prohibeant, etiam hodie, ut Reverendissimi Archiepiscopi Joannis Cieplak aliorumque sacerdotum catholicorum capitis nuperrima damnatio testatur, aut in carcerem me, in quem Odessae me detrudere studebant, coniicient, aut supplicio multabunt. Quanto enim in me odio ardeant isti inimici nominis christiani infensissimi etiam ex eo colligitur, quod ex omnibus sacerdotibus iudices, ubi Episcopus sit, utrum cum eodem relationem habeant, sciscitabantur. Ex duobus fratribus unum innocuum occiderunt, filiabusque etiam minorennibus expilatis, e domo in viam eiecerunt, quae omnes ante annum ad me, innumeris aerumnis perpessis, Berolinum confugerunt; alterum fratrem, omnibus pariter spoliatis, in conditionem mendici detruserunt. Quae omnia potissimum, ut multorum persuasio est, ex ulciscendi in me cupiditate fecerunt.
Quibus expositis ad pedes S anctitatis V estrae prostratus oro atque obsecro, ut aut conventionem cum Russiae moderatoribus ad instar illius, qua s. Sedes missionem ad pauperes nutriendos misit, S anctitas Vestra ineundam dignetur curare, ut tali pacto mihi saltem ad Dioece-
104r
sim administrandam indispensabilis possibilitas concedatur, ne universae actiones ad solam dispensandi potestatem, ut Vicarii generales mei nunc fere faciunt, restringantur, aut ut Sanctitas Vestra me de reditu in Dioecesim ad primam possibilitatem dispensare dignetur.
Quod dum peto humiliter osculor ss. reliquias manusque atque oro, ut Sanctitas Vestra mihi meisque dioecesanis concedere dignetur Paternam Vestram benedictionem Apostolicam.
S anctitatis Vestrae
humilis et obsequens servus
Josephus Kessler
Episcopus Tiraspolensis

103v
+) Haud dubie timore commotus hoc, non libere fecit.
1) pertinentem
2) unas huic epistolae adpossii
Empfohlene Zitierweise
Kessler, Josef Alois an PiusXI. vom vor dem 05. August 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13623, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13623. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 23.07.2014.