Dokument-Nr. 13702
Fritz, Karl an Pius XI.
Freiburg im Breisgau, 04. November 1921

Beatissime Pater!
Carolus, Archiepiscopus Friburgensis et Meropolita Provinciae Rheni superioris ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus exponit quae sequuntur:
Societas Mercatorum atque Officialium catholicorum, cui nomen "Fidelitas", Karlruhensis, libellum mihi tradendum curavit, quo humillime orat, ut pro Friderico Gregorio Müller, fabricae directore, qui nunc praeses honorarius eiusdem societatis est, propter eminentia eius erga rem catholicam merita gratiam aliquam a Sanctitate Vestra impetrem.
Qua gratia, si benignissime concedatur, Fridericum Gregorium Müller, cum vir sit vere catholicus maximeque egregius, dignissimum esse puto. Qui una cum quibusdam aliis mercatoribus catholicis, qui eiusdem ac ipse optimi animi erant, summo rei catholicae studio incensus anno 1884 in Karlsruhe societatem supradictam condidit, quae societatis, quod nomine suo "Fidelitas" promiserat,
156v
re vera et adimplevit, cum socii fidem suam catholicam et inter cives acatholicos intrepide confitentes fidelissime cum ecclesia catholica semper starent aliorumque fidem exemplo suo optimo confirmarent. Cuius societatis praeses primus laudatus Fridericus Gregorius Müller annum vix vicesimum quartum tunc agens creatus est, qui omnibus clarum exemplum sempoer praebens necnon tempus, operas, pecuniasque haud parvas in societatem insumens huic per annos viginti sex summa cum laude praefuit.
Qui et extra societatem rei catholicae in ista urbe colendae semper maximam operam dabat, cum, ut pauca tantum afferam, pro discipulis mercatoriis catholicis bonos magistros compararet et muneribus consiliarii administrationis ecclesiasticae decurionisque fungens ecclesiae commodis serviret eiusque iura vindicaret. Sed et auctoritate sua haud modica, qua locum directoris officinae ferrariae tenens fruebatur, quam ad condicionem propria virtute consurrexerat, semper ad stipes pro rebus ecclesiasticis colligendas utebatur; nunc nuper 60.000 marcarum pro comparandis campanis collegit.
Et ne quid decoris imagini viri huius egregii deesset, non solum "Fidelitati" suae sed et magna cum fidelitate fa-
157r
miliae suae paterfamilias optimus praefuit liberosque suos tres ad christianos vere catholicos educavit.
Quae cum ita sint cumque gratia aliqua non solum hunc virum dignissimum summo gaudio afficeret, sed etiam vitam catholicam in societatibus catholicis Karlsruhensibus, ut spero, incitaret augeretque, preces societatis mercatorum atque magistratuum catholicorum Karlruhensis libentissime adiuvans etiam nomine emo directorem Fridericum Gregorium Müller vehementer commendo pro impertienda Cruce "Pro Ecclesia et Pontifice".
Pro qua gratia etc.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus et in Christo filius
sign. + Carolus,
Archiepiscopus Friburgensis.

Hanc copiam cum originali concordare testificor.
Friburgi Brisg., die 24. Januarii 1923
Dr. Vögtle, notarius
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an PiusXI. vom 04. November 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13702, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13702. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 23.07.2014.