Dokument-Nr. 15013
Klein, Kaspar an Pacelli, Eugenio
Paderborn, 03. Februar 1923

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Ewald Kreczy, in oppido Aachen (Prussiae) die 13. Aprilis 1877 natus, catholicus, nunc in Berlin-Lichterfelde (Zietenstr. 7 I) matrimonium mixtum iniit die 25. Aprilis 1908 in Sydney (Australiae) coram ministello acatholico Schenk dicto. Quo matrimonio civiliter dissoluto orator novum matrimonium etiam civiliter iniit; sed nunc in facie ecclesiae contrahere cupit. Matrimonium in Sydney contractum de iure quidem nullum est; sed orator ad declarandum statum libertatis duo testimonia afferre debet, unum quod coram ministro acatholico matrimonium attentavit, alterum quod coram parocho catholico, in cuius territorio ministellus Schenk tunc temporis degit, valide non contraxit. Orator episcopum catholicum in Sydney, ut testimonia sibi transmitteret, frustra rogavit. Quare instantissime orat, ut Excellentia Vestra documenta praedicta per Officium Secretariae Status Romanum1 sibi procurare velit. Quibus precibus meas coniungo.
Excellentiae Vestrae
devotissimus
+ Casparus
Episcopus Paderbornensis.
1"per... Romanum" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Klein, Kaspar an Pacelli, Eugenio vom 03. Februar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15013, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15013. Letzter Zugriff am: 01.10.2022.
Online seit 23.07.2014, letzte Änderung am 16.10.2015.