Dokument-Nr. 16347
Lépicier OSM, Alessio Maria an Kilian, Augustin
Rom, 09. Januar 1929

Copia!
Ill.me et Rev.me Domine,
Haec Sacra Congregatio, mature perpensis omnibus deductis circa controversiam existentem imter [sic] Institutum Fratrum Misericordiae de Montabaur, istius Dioecesis, et Parochiam catholicam Omnium Sanctorum Francofurtensem relate ad proprietatem quorundam bonorum in urbe Francofurto, Tibi rescribendum censuit prout rescribit:
"Venditio facta a Fratribus Misericordiae anno 1897 uti pure et simpliciter fiduciaria habenda est, atque transactio anno 1913 inita juridico caret effectu ob deficientiam Beneplaciti Apostolici; quare dictis fratribus plenum jus esset ut omnia restituerentur in statum quo erant ante annum 1897.
Attamen, sedulo perpensis peculiaribus rerum adiunctis in casu concurrentibus, haec Sacra Congregatio Negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, opportunum putat significare Amplitudini Tuae se in votis habere ut iidem Religiosi pacifice rem componant cum Parochia Omnium Sanctorum, ita tamen ut, renunciatione facta
217v
juribus sibi competentibus circa proprietatem, quam anno 1913 uti supra Parochiae cesserunt, aequam compensationem obtineant ob damnum sibi forte obventurum ex aedificatione novae ecclesiae paroecialis consequentique exercitio cultus in eadem.
Haec Sacra Congregatio igitur prealaudatae Amplitudini Tuae committit, ut, perspectis omnibus circumstantiis casus, ac caute, ut Instituti Fratrum Misercordiae [sic] jura sarta tecta, quantum possibile, serventur, pro suo zelo et prudentia curet ut partes ad optatam compositionem deveniant; qua peracta, Amplitudo Tua ad hanc eandem Scaram Congregationem accurate referat pro examine atque approbatione."
Dum haec pro officii mei debito Tecum communico, ac praestolor quae ad rem rescripturus iris, laeta cuncta Amplitudini Tuae a Domino precor eidemque peculiari obsequio permaneo
Addictissimus
Alexius Henricus M. Card. Lépicier O. S. M.
Praefectus
Vinc. La Puma, secretarius
Empfohlene Zitierweise
Lépicier OSM, Alessio Maria an Kilian, Augustin vom 09. Januar 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16347, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16347. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 20.01.2020.