Dokument-Nr. 16446
Kaller, Maximilian an Pius XI.
Schneidemühl, 25. November 1926

Copia
Beatissime Pater,
Maximilianus Kaller ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus vigore litterarum authenticarum ex aedibus Nuntiaturae Apostolicae Berolinensis de die 6. Julii 1926 pro territorio usque adhuc vulgo dicto "Tütz" Administrator Apostolicus ad nutum Sanctae Sedis nominatus iurisdictione sua, quia ordinatum ecclesiasticum regimen ratione sedis administrationis valde, id est in oppido Tütz, seorsum sitae solummodo magno incommodo possibile erat, die 1. Augusti eiusdem anni in civitate vulgo dicta "Schneidemühl", capite provinciae vulgo dictae "Grenzmark Posen-Westpreußen" itemque loco centrali illarum partium archidioecesis Gnesnensis et Posnaniensis atque dioecesis Culmensis in dicione Borussiae ad occidentem finium Poloniae sitarum, approbante Sancta Sede fundata exponit, quod Rev.mus et Excell.mus Dominus Eugenius Pacelli Archiepiscopus Sardianus et in Germania Nuntius Apostolicus necnon infrascriptus ipse diligenter hac re considerata atque tractata intenderunt, ut Administratori Apostolico Schneidemühlensi ad necessariam pro munere fugendo sustentationem praestandam beneficium sex iam menses vacantis paroeciae Schneidemühlensis provisione canonica conferatur.
Quia beneficium paroeciae Schneidmühlensis, cuius fructus, etiam una cum incertis, octo milia marcarum currentis Germanicae monetae ad valorem annuum circiter ascendunt, valde aptum est, cum totum territorium ecclesiasticum de quo supra meliore quo fieri potest modo gubernari queat, necnon Gubernium civile, quod ius quidem patronatus quidem vindicat, litteris
8v
tamen de die 1. Novembris Rev.mo ac Excell.mo Domino in Germania Nuntio Apostolico infrascriptum ad ecclesiam vacantem Schneidemühlensem iam praesentavit, infrascriptus humillime petit, ut Sanctitas Vestra parochialem ecclesiam Schneidemühlensem eidem conferre et de illa providere dignetur.
Et Deus ...
Ea qua par est reverentia et obsequio
Sanctitatis Vestrae
humillimus
(sig.) Maximilianus Kaller
Administrator Apostolicus Schneidemühlensis
Protonotarius Apostolicus a.i.p.
Empfohlene Zitierweise
Kaller, Maximilian an PiusXI. vom 25. November 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16446, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16446. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 29.01.2018.