Dokument-Nr. 19964
Kaller, Maximilian an Pacelli, Eugenio
Schneidemühl, 05. März 1929

Abschrift
Excellentiae Vestrae
humillime exhibeo informationes respicientes casum paroeciae Crucensis.
Quae Rev. Dominus Genge, parochus Crucensis, Beatissiomo [sic] Patri Nostro in litteris de die 10. Octobris 1928 nuntiavit, vera sunt.
19,7010 ha pratorum beneficii paroeciae Polonicae Wielensis (Filehne, Wielen) sita sunt in Germania in territorio paroeciae Crucensis (Kreuz) die 1.4.1923 erectae, cuius fideles antea pertinebant ad paroeciam Wielensem.
Quamvis fideles ab ecclesia matrici separati in paroeciam "Kreuz" recepti sint, beneficia fine politico ab ecclesia paroeciali Wielensi separata paroeciae Crucensi non assignata sunt.
Paroecia Wielensis adhuc hodie utitur fructibus beneficiorum in Germania sitorum, immo conatur haec prata permutare ad homines privatos, ut ab eisdem horum possessiones in Polonia sitas recipiat.
Necessaria erit, ut hoc impedire possit, decisio Beatissimi Patris, qua certe constat, cuius erunt in posterum et in perpetuum haec prata vel ususfructus.
Sin autem nondum possibile sit, ut nunc res ad certam atque stabilem normam dirigatur, saltem opus est impedire, ne status possessionis peior fiat. Hoc esset possibile, si ab Ordinariatu Posnaniensis peteretur,
38v
ut licentiam ad alienationem vel permutationem fundi in Borussia siti usque ad ultimam decisionem non concederet.
Casus paroeciae Crucensis, qui non est unicus huius generis, itaque etiam nequit solus decidi, cohaeret cum pluribus aliis casibus, ubi fine politico beneficia partim in Germania, partim in Polonia sita dividuntur.
Respectu etiam horum decisio necessaria erit in perpetuum aut saltem ad tempus.
Sequitur nunc conspectus huius fundi fine politico divisi, quoad attinet fines Administrationis Apostolicae Schneidemühlensis.
I. Beneficia Intra fines Germaniae sita pertinentis autem ad paroecias Polonicas:
a). Ad paroecias Polonicas Archidioeceseos Gnesnen-Posnaniensis:
1.) Czarnikow (Czarnikau) 35.5224 ha
2.) Lubasz (Lubasch) 5.2393 ha
3.) Wielen (Filehne) (casus parochiae Crucens.) 19.7010 ha
4.) Smilowo (Schmilau) 7.0210 ha
5.) Ujscie (Usch) 10.7633 ha
6.) Kopanica (Kopnitz) 11.0000 ha
7.) Obra (Obra) 2.0000 ha
b.) Ad paroecias Polonicas dioeceseos Culmensis:
1.) Konarzyny (Konarzyn) 54.9639 ha
2.) Chojnica (Konitz) 9.0000 ha
3.) Zarnowice (Zarnowitz) 3.4240 ha
158.6349 ha
39r
II. Intra fines Poloniae sita pertinentia autem ad paroecias
Germaniae.
 
1.) Betsche Stokki ager
silva
135.00 ha
81.00 ha
Lowin ager
silva
ager hospitalis
110.00 ha
28.00 ha
46.00 ha
400.0000 ha
2.) Schneidemühl 2.8570 ha
3.) Tierschtiegel 14.5760 ha
417.4330 ha
Unde sequitur: Paroeciae Polonicae habent
beneficia intra fines Germaniae
158.6349 ha
Paroeciae Germanicae habent beneficia intra
fines Poloniae
417.4330 ha.
Qualem exitum res ecclesiasticae usque adhuc habuerunt, patebit ex sequentibus.
Re publica polonica restituta Archiepiscopus Posnaniensis ante concordatum initum intra S. Sedem et Poloniam inaudito Administratore Apostolico Schneidemühlensi ex territorio fine politico a paroecia Betsche diviso erexit tres paroecias: Stokki, Lowin, Silno (unaquaeque animarum mille habens), totum fundum paroeciae Betsche in Polonia situm pro his vindicans. Praeterea paroecia Ujscie (Usch) in Polonia potita est sine titulo iuris fundo paroeciae vicinae Schneidemühl.
Denique Administrator Polonicus paroeciae Nowy Tomysl operam dedit, ut magistratus Polonici civiles beneficia paroeciae Tirschtiegel in Polonia sita pro eodem administratore retinerent, quae tamen deinde dimissae sunt, postquam Administratio Apostolica hanc rem cum Ordinariatu Posnaniensi tractavit. Agitur adhuc, quomodo paroecia Polonica damnum sarcire debet pro iniusto usu fructus.
39v
Magistratus ergo in Polonis fundum paroeciarum Borussicarum in Polonia situm statim ex sua sponte vindicaverunt, dum paroeciae Polonicae neque in possessione neque in usu fructus in Borussia siti disturbatae sunt.
Ad pastorationem catholicorum Borussiorum a paroeciis in Polonia sitis separatorum melius efficiendam paroeciae Kreuz (1000 animarum), Hammer (1200 animarum), Unruhstadt (1000 animarum), ab Archiepiscopo Posnaniensi eiusque Delegato erectae sunt, ergo cum pleno consensu Ordinariatur Polonici.
Demum postquam inito concordato inter S. Sedem et Poloniam Ordinariatus Polonicus omisit curam adhibere pro catholicis in Borussia remanentibus, ita ut sine pastoratione essent, Administratio Apostolica Schneidemühlensis necessitate coactus non praetermisit, quominus eosdem in paroecias Borussicas reciperet; et quidem illi in territorio Wierschutzin remanentes colligebantur in "curatia Wierschutzin" (circiter 1600 animarum); reliqui assignabantur paroeciis iam existentibus et quidem curatiae Richnau 700 et paroeciae Prechlau 820 animae; pro ultimis vicarius cooperator proprius nominabatur. Subsidiis deficientibus novae paroeciae erigi non potuerunt. Etiam in hoc casu fundus paroeciae Polonicae in Borussia situs integer remansit. In uno solo casu, cum ex hac causa condicio paroeciae Borussicae, nempe Prechlau, peior fieret, ultro conventum erat cum paroecia Polonica, nempe Konarzyny, ratione fundi paroeciae Konarzyny in Borussia siti habita. Vigore huis pacti ultro initi paroecia Konarzyny unam tertiam partem retinens solvit duas tertias partes census conductionis e fundo in Borussia sito pro sustentatione
40r
vicarii cooperatoris. Ab initio autem anni 1927 parochus de Konarzyny nova pacta iniens colonos obligavit, ut ipsi censum solvant. Magistratus Borussici ecclesiastici et civiles omiserunt etiam in hoc casu ex sua sponte secundum exemplum Poloniae fundos intra fines sitos in rem suam convertere.
Huc accedit casus "Kreuz", de quo iam supra agebatur.
Omnibus perspectis usque ad annum 1927 res se habebantur, ut sequitur:
Paroeciae Polonicae fundum in Borussia situm retinuerunt eiusdemque fructibus usae sunt excepto casu Konarzyny de quo supra; praeterea fundum paroeciarum Borussicarum in Polonia situm in rem suam converterunt solo casu Tirschtiegel excepto, et quidem, quamvis numerus animarum territoriorum singulorum intra Borussiam multo maior sit quam in Polonia: 7120 pro 3000. Quia paroeciae Borussicae in tranquilla possessione et indubia proprietate fundi fine politico divisi nunc in Polonis siti fuerunt, correspondet iustitia, ut hic status possessionis restituatur et sustineatur usque ad ultimam decisionem huius quaestionis. Sin autem haec postulatio habita ratione factorum Polonicorum insuperabiles difficultates haberet, necesse est impediatur,ne status possessionis iam formatus peior fiat; et quidem tanto magis, quia conatus in casu Wielen (Filehne) et Konarzyny vel decisionem S. Congregationis Concilii illicite praeoccuparent. Si e. g. S. Congregatio Concilii statueret, ut fundi commutarentur, hoc evaderet impossibile, si fundus paroeciae Wielensis (Filehne) alienatus esset. Itaque interim cautiones necessariae sunt.
In casu Kreuz peto, ut Excellentia Vestra benigne efficere velit, ut Ordinariatui Archiepiscopali Posnaniensi praecipiatur, ne licentiam necessariam ad alienationem vel permutationem fundi in Borussia siti
40v
usque ad ultimam decisionem concedat; in casu Konarzyny, ut Ordinatui [sic] Episcopali Culmensi praecipiatur, ut conventionem quoad censum conductionis e fundo in Borussia sito solvendum usque ad annum 1927 vigentem ulterius servet.
Dignetur Excellentia Vestra recipere has meas adnotationes et disponere, quae sapientiae Excellentiae Vestrae et sapientiae Beatissimi Patris opportunum videtur.
Ego vero deosculans manus Excellentiae Vestrae
sum et permaneo
humillimus et oboedientissimus filius
M. Kaller
Administrator Apostolicus.
Empfohlene Zitierweise
Kaller, Maximilian an Pacelli, Eugenio vom 05. März 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19964, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19964. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 20.01.2020.