Dokument-Nr. 20576
Fritz, Karl an Pius XI.
Freiburg in Br., 29. August 1928

Beatissime Pater!
Carolus Archiepiscopus Friburgensis et provinciae Rheni superioris Metropolita ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus exponit quae sequuntur:
Proximo mense Octobri ecclesia cathedralis dioecesis Moguntinae, venerabile istud ac antiqum templum in urbe Moguntina exstructum, postquam in ea, cum funditus refici debertet1, sacra per complures annos peragi non potuerunt, plane restituta fini suo divino sollemni modo reddetur. Quae sollemnia, ut quam laetissima reddantur, imprimis vero, ut Reverendissimus Dominus Dr. Ludwig Maria Hugo, episcopus dioecesis Moguntinae, signo aliquo praemioque pro summis eius de templo refecto meritis exornetur, canonici capituli cathedralis Moguntini me rogaverunt, ut pro memorato Episcopo gratiam aliquam a Sanctitatae Vestra impetrem. Quibus precibus hisce eo libentius obsequor, quod Reverendissimum Episcopum Dominum Dr. Hugo refectionis ecclesiae cathedralis suae, quae evitari ac differri omnino non potuit, auctorem principalem fuisse certe scio. Fundamenta enim
118v
templi Moguntini, quod iam saeculo undecimo aedificari coeptum est, cum Rheno flumine annorum decursu in alveo magis magisque demisso fluente, paulatim putrefacta grandia aedificii amplissimi onera sustinere iam non possent, summum periculum ruinae imminebat. Accedebat quoque, quod, refectione necessaria damnorum in aedibus templi exortorum diutuis dilata, partes multae et exteriores et interiores aedificii in eo erant, ut deciderent.
Quam igitur templi augustissimi ruinam imminentem, ut averteret, Reverendissimus Dominus Dr. Hugo Episcopus una cum consiliariis Ordinariatus sui pecunias ad refectionem templi difficillimam necessarias studio et industria colligere coepit et collectis cum in propria dioecesi tum in aliis Germaniae dioecesibus factis necnon mutuis pecuniis (a Gubernio civili terrae Hassicae et) a Gubernio civili Rei Publicae Germanicae praestitis - quas tamen pecunias in dona conversum iri ac reddi non debere spes non abest - nonnulla decies centena milia marcarum comparavit ac refectionem ecclesiae dictae tanta alacritate diligentiaque perfecit, ut plane restituta brevi, uti iam dictum est, officiis sacris reddi possit.
Est quoque alia causa, qua Reverendissimus Dominus Episcopus Dr. Hugo gratia aliqua Sanctitatis Vestrae dignus esse quaque confirmatione quadam indigere mihi videtur. Munus nempe episcopale in dioecesi Moguntina, cum catholici ibi omnes fere inter haereticos dispersi habitent magnisque inde in fidei et morum peri-
119r
culis versentur, difficillimum est. At Reverendissimus Dominus Hugo praeclarum istud summi Pastoris exemplum sequens, qui oves suas quaerebat, nullos recusans labores ipse iterum ac saepius in singulas paroecias exire solet, ut fideles colligat ac vitam catholicam excitet confirmetque. Quibus in laboribus difficillimis gratia aliqua a Sanctitate Vestra concessa ipsi quoque confirmationi ac solamini esset.
Quae cum ita sint, cumque ipse quoque Reverendissimum Dominum Episcopum Dr. Hugo pastorem dignissimum ac Sanctae Apostolicae Sedi deditum esse scio, a Sanctitate Vestra enixe rogo, ut Reverendissimum Dominum Dr. Ludwigum Mariam Hugo, Episcopum dioecesis Moguntinae vel numero solio Pontificio assistentium inserere vel aliqua alia gratia exornare benignissime dignetur.
Pro qua gratia etc.
Sanctitatis Vestrae
servus humillimus et in Christo filius
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus Friburgensis
1Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an PiusXI. vom 29. August 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20576, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20576. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 20.01.2020.