Dokument-Nr. 6236
Klein, Kaspar an Pius XI.
Paderborn, 08. April 1922

Beatissime Pater!
Sub auspiciis Summi Pontificis Benedicti XV, felicis memoriae, Paderbornae ab episcopatu Germanico per Reverendissimum Episcopum Carolum Josephum Schulte institutum es opus "Kirchliche Kriegshilfe" nuncupatum, quod innumeris captivis aliisque omnium nationum belli miseria opressis opem atque consolitationem naturalem et supernaturalem indefesso labore contulit. Qua operatione, larga Dei benedictione munita, in ipsam sanctam Ecclesiam, quae per ipsum Papam hoc opus sanctum inspiraverat eoque omnibus etiam hostilium nationum calamitatibus indistincta pietate occurere satagebat, afflictorum matris atque pacis angeli gloria et honor redundabat.
Propter ingentes expensas illa "Kirchliche Kriegshilfe" contrahere coacta est aes alienum 80.000 Franc. Helv., quod ob valutam infaustam hucusque solvi non potuit nosque adhuc propter nimiam solutionis difficultatem multa cura premit atque onerat. Quapropter ad Sanctitatis Vestrae pedes provulutus humillime rogo, ut mihi liceat missarum sacrificia earumque stipendia ex Germania aliisque regionibus mihi oblata ad unum
170v
sacrificium 5 Franc. Helv. stipendiatum contrahere. Multi ex nostris sacerdotibus paratissimi sunt partem huius stipendii (5 Franc. Helv.) mihi donare eoque ad solutionem aeris mei alieni hac sua donatione contribuere. Quam quidem favorem non illimitatum imploro, sed ad 20.000 intentiones (ad summum) taliter stipendiatas restrictum.
Apostolica Sedes per totum gravissimi belli decursum universum mundum caritate vere paterna complexa opus Paderbornense speciali benevolentia prosecuta est. Unde laeta spe confido, fore ut quae Sanctitatis Vestrae antecessor magna sua pietate inchoavit, pari benevolentiae affectu per Sanctitatem Vestram novo beneficio fulciantur atque ad finem felicem perducantur.
Et Deus...
Sanctitatis Vestrae
humillimus in Christo servus
+ Casparus,
Episcopus Paderbornensis.
Empfohlene Zitierweise
Klein, Kaspar an PiusXI. vom 08. April 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6236, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6236. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 31.07.2013.