Dokument-Nr. 7520
Hennig, Julius an Pacelli, Eugenio
Frauenburg, 07. Juni 1921

Infrascriptus Praeses tribunalis matrimonialis Dioecesis Warmiensis ea quae sequuntur audet exponere.
David Kerchkuessner catholicus, natus in Katharinenstadt (Gouvernemet Samary in Russia), ab anno 1915 in vico Sieden parochiae Prawdzisken Dioecesis Warmiensis commorans, viduatum se esse conjugemque suam Bertham aestate anni 1917 mortuam esse profitetur. Idem David Kerchkuessner cum Alexandra Cebelakowna, cum qua in concubinatu vivit, matrimonium inire attentans, tribunal matrimoniale Dioecesis Warmiensis adiit ut conjugem in Katharinenstadt obitam eundemque Davidem impedimento ligaminis non jam alligatum declaret. Sed quia documenta seu litterae de conjugis obitu omnino vacant; quia testis solus Conradus Giebelhaus acatholicus in Prawdzisken de morte conjugis Berthae Kerchkuessner testimonium perhibens non tam fide dignus videtur ut ad moralem certitudinem de obitu conjugis sufficiat; quia commercium litterarum inter Prussiam et Russiam impeditum est: tribunal matrimoniale Warmiense sententiam de obitu facto conjugis Kerchkuessner ferre recusat. Grave damnum spirituale autem necnon scandalum concubinatus Nos permovent, ut Sanctam Sedem rogare conemer, ut, si fieri poterit, ab Ordinario cui Katharinenstadt subjecta est, requirere de obitu Berthae Kerchkuessner Nobisque referre dignetur.
33v

Pro qua gratia gratias quam maximas aget
humillimus servus
Hennig
Praeses tribunalis matrimonialis Dioecesis Warmienis
et Vicarius in Spirit. Generalis
Dr. Miller
Actuarius
Empfohlene Zitierweise
Hennig, Julius an Pacelli, Eugenio vom 07. Juni 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7520, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7520. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.