Dokument-Nr. 7900
Schröter, Franz an Benedikt XV.
Danzig, 27. November 1920

Beatissime Pater!
Ego Franciscus Schroeter, praepositus ecclesiae Cathedralis Culmensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provoluntus, quae sequuntur, exponere audeo.
Decreto Ministerii Polonici Posnaniensis1 de die 28. Octobris a. c. ego et canonicus Constantinus Treder e finibus Poloniae ejecti et intra brevissimum tempus, nemque tres hebdomades, e territoris Poloniae discedere jussi sumus. Cum ego litteris ad praedictum Ministerium datis contra istud decretum uti injustum protestarer, novo decreto mihi mandatum est, ut infra 48 horas e finibus Poloniae discederem. Vi coaetus ego die 25. Novembris Pelplinum, sedem Capituli Cathedralis, reliqui et me in liberam civitatem Gedanensem contuli.
Decretum istud Ministerii Polonici, quamtum absit ab omni humanitatis sensu, nemo non videt, cum agatur de sacerdotibus, qui jam provectioris aetatis, media hieme domus suas relinquere et aliam sibi mansionem quaerere coacti sunt. Sane etiam gubernio Polonico sat notum est, hisce temporibus impossibile esse, infra brevissimum tempus aliud domicilium invenire, praevectim cum nobis desint opes ad vitam honeste sustentandam.
Sed ejectio nostra non solum durissima et inhumana est, sed etiam injustissima. Sane gubernio Poloniae juxta conditiones pacis videtur jus competere, nos, uti non indigenas, e suo territorio expellendi.2 At nulla certe aderat
17v
causa et multo minus ulla urgebat necessitas, hoc jure utendi. Nam neque mihi neque canonico Treder ne minimum quidem delictum imputari potest, quod talem poenam mereatur. Unicum crimen, cujus rei sumus, in eo consistit, quod sumus natione Germani, at Germani, quantum dependet a gubernio Polonico, ex omnibus muneribus et beneficiis ecclesiasticis omnino eleminandi sunt, quamvis saltem quinta pars dioecesis Culminsis incolatur a catholicis Germanis. Maxima inde inter catholicos Germanos dioecesis Culmensis, imprimis inter habitatores liberae civitatis Gedanensis, in qua ego fere per triginta annos in vinea Domini laboravi, exorta est indigantio propter expulsionem violentam canonicorum Germanorum, quia merito timent, ne exclusis sacerdotibus Germanis a consilio administrativo dioecesis ipsorum rebus non tam bene consulatur.
Maxime vero feritur decreto isto expulsionis nostrae reverendissimus Episcopus Culmensis, Augustinus Rosentreter, quia privatar consiliariis suis, qui ipsum in administranda dioecesi adjuvabunt, et quod infaustum est, ipse Ordinarius Culmensis non habet alios viros, quos possit expulsis substituere. Et haec est praecipua intentio gubernii Polonici in illo decreto expulsionis nostrae, ut Episcopus, ipsi gubernio Polonico uti Germanus exosus, cogatur resignare munus suum.
Propterea ego infrascriptus, postquam frustra tribus litteris adii, uti par erat, Apostolicum Nuntium Poloniae, petens ab ipso praesidium et intercessionem, nunc ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus suppliciter peto, ut dignetur Sanctitas Vestra mihi et confratri meo praestare efficax praesidium in maxima nostra
18r
necessitate. Certe Sanctitas Vestra, qua pollet auctoritate apud populum catholicum Polonorum, impetrare poterit, ut illud decretum durissimum et injustissimum expulsionis nostrae retrahatur et nobis liber in sedem nostram reditus pateat.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus
Franciscus Schroeter.
praepositus Cathedr. Culm.
1"Ministerii Polonici Posnaniensis" hds. von unbekannter Hand unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
2"Sed ejectio … territorio expellendi." hds. von unbekannter Hand am linken Seitenrand angestrichen, vermutlich vom Empfänger.
Empfohlene Zitierweise
Schröter, Franz an BenediktXV. vom 27. November 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7900, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7900. Letzter Zugriff am: 28.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 31.07.2013.