Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 9362

Sebastian, Ludwig: De providendis parochiis per commissionem gubernii territorii saariani quoad partem dioecesis Spirensis eiusdem territorii relatio. 1919-1925., vor dem 22. Mai 1925

49v
Adnotationes praeambulae.
I. Pars territorii Saariani, quae ad dioecesim Spirensem spectat pro tempore 28 parochias parochorum inamovibilium et 4 curatias possessorum amovibilium comprehendit.
II. Numerus fidelium in hac parte territorii est 61.000, qui numerus maior est, quam numerus incolarum haereticorum protestantium ibi habitantium.
III. Commissio gubernii territorii Saariani initium administrationis suae fecit anno 1919. Extraditio actorum registraturae gubernii Rheno-Bavariae facta est d. 23. Novembris 1920.
IV. Intra hoc tempus negotia administratoria utrobique subinde impediebantur aut difficilia reddebantur. Et primo quidem quoad gubernium reipublicae Bavariae Monachii, ubi reipublicae consilariorum [sic] dictae regimen terrori erat; tum tractationes cum gubernio territorii Saariani in Saarbrükken [sic] fieri non poterant, quia quos separatistas vocant, hieme 1923/24 gubernii Rheno-Bavariae potiti erant.
V. Universim de 3 parochiis hic agitur, nempe de erigenda altera parochia urbis St. Ingbert ad S. Hildegardem titulanda, et de 2 parochiis vicorum Ensheim et Ommersheim. Modus procedendi hic fuit.
50r
1.
Quoad parochiam in St. Ingbert providendam.
In urbe St. Ingbert universim numerantur incolae fere 20.[0]00, e quibus 16.000 catholici sunt. Incolae per maiorem partem in operibus montanis carbonum esum quaerunt.
Parochia urbana abhinc plura decennia cura magna Ordinario Spirensi erat, cum pastores eiusdem partim aetate provecta partim corporis infirmitate impares essent, curae animarum debitae non obstantibus monitis iterum atque iterum repetitis Ordinarii.
Itaque venit, ut demum anno 1918 expensa pro parochia ad S. Hildegardem erigenda in statu rationarii reipublicae Bavariensis ponerentur. Die enim 10. Augusti 1918 ministerium Regium Monachiense Ordinario nuntiavit, pro singulis annis 1918/19 2.565 Marcas constitutas esse. Una gubernium Rheno-Bavariae iussum est, secundum statuta ordinis ecclesiarum necessaria mandare atque ad finem perducere ita ut nova parochia mox actu existere posset. Gubernium vero Rheno-Bavariense officio destrictus St. Ingbert mandavit die 26. Septembris 1818, ut sua ex parte erectionem parochiae promoveret.
Iam die 21. Augusti 1917 curatorium ecclesiae ad S. Joseph in St. Ingbert secundum normas respectivas constituerat pro nova futura parochia fundationem ecclesiasticam, quam
50v
Ordinarius confirmavit.
Die 11. Novembris 1918 autem in toto Germaniae imperio insurrectio contra monarchias universalis oborta est, quam re vera ruina monarchiarum omnium sequebatur. Quibus perturbationibus publicis tractationes per 10 menses penitus interruptae sunt. Tandem die 10. Septembris 1919 denuo tractabatur. Urgente enim magisterio civium in St. Ingbert gubernium Palatinum Spirense die eodem ab Ordinario suscitabatur, utrum tractationes propter rerum politicarum turbationem interruptae continuandae essent, ad quam interrogationem Ordinarius respondit, reassumptionem sibi gaudio fore. Addidit quoque, ecclesiam et domum parochialem pro parochia altera in St. Ingbert iam prostare.
Die 7. Iunii 1920 Ordinariatus Episcopalis Spirensis ad rescriptum gubernii Bavariensis Palatini verbis respondit, ex quibus apparet, tractationes praeparatorias mox finiri potuisse. Plane affirmatur, conditiones parochiae novae erigendae necessarias – nempe ut curae animarum fidelium melius consuleretur et pastoratio urbis nimis numerosae facilior redderetur – omnes completas esse. Insuper declaratur, fundationem ecclesiasticam cum suo ornatu iam pridem a Sua Regia Maiestate ratam habitam et in actum productam esse. Universale quoque curatorium ecclesiasticum praeparatum esse. Protocollo fasciculo officii districtus adiacente et die 25. Januarii 1920 a curatorio ecclesiastico locali quoad erectionem
51r
parochiae II in St. Ingbert confecto praeparationes pro fine supra laudato rite conclusas atque perfectas esse. Quibus conclusionibus etiam parochum ad S. Joseph teneri quoad iura et officia.
Rescriptum Ordinariatus deinde prosequitur:
Intra fines competentiae assentimur hisce conclusionibus omnibus quoad propositam dismembrationem et ambitum novae parochiae, numerum parochianorum, scholas, coemiterium, mansionarium et organistam, ornatum fundationis ecclesiae ad S. Hildegardem dotationem fundationis beneficii parochialis eiusque quam dicunt (fundationem) fassionem. Usque dum aedificetur nova ecclesia parochialis ad S. Hildegardem ecclesia veteris parochiae ad S. Engelbertum usui erit. Domus parochialis prostat et cubicula continet pro sacellano e numero 4 sacellanorum ad S. Hildegardem transferendo.
Denique et de iure collationis quoad novam parochiam disputatum est. In hac materia utrimque sententiae obliquae propugnatae sunt. Consiliarius superior gubernii Palatini Spirensis patenter arbitrabatur, se in hac re in favorem reipublicae non posse nimium vindicare et ius praesentationis pro omnibus casibus postulabat. Quippe qui sententiam ministerii Monachiensis ignorabat, quam pandit minister Dr. Matt in epistola ad Reverendissimum Ordinarium Spirensem die 6. Aprilis 1922 cum scriberet: "ex tempore promulgationis Codicis iuris Canonici
51v
die Pentecostes 1918 per dotationem etc. ex lege non amplius oritur ius patronatus sive respublica, sive civitas, sive homo privatus fundator existit. Qui status iuris abhinc pentecostes 1918 a republica Bavariae laudatus et observatus est."
Addatur tamquam ad materiam subiectam spectans incisum ministri proxime sequens: Status iuris gubernii commissionis Saariani nullam praebet exceptionem a lege universali communi. Solum indultum papale id mutare potest. Secundum ius canonicum commune hodie validum soli Ordinario loci collatio parochiae secundae in St. Ingbert competit.
Qui in tractatione vices Ordinarii et partem agebat errori intantum indulsit, quantum sententiae inclinare videbatur, vi concordati anni 1817 in hoc casu ius nominandi, respective praesentandi utrique petenti alternis vicibus concedendum esse secundum usum, qui in providenda parochia in St. Ingbert locum obtinuit. Quo quidem factum est, ut relatio nostra hisce1 verbis continuaretur: Provisio parochiae veteris in St. Ingbert mutatur alternis vicibus. Liceat nobis postulare, ut hic modus procedendi etiam pro parochia nova acceptetur, praesertim intuitu eorum quae ecclesia matrix pro ecclesia nova donavit.
Die 15. Julii 1920 Ordinariatus Episcopalis ad gubernium Rheno-Bavariae Spirense in eadem causa rescribit: communicationi de die 7. Junii 1920 adiungere liceat nobis in specie quoad provisionem parochiae ad S. Hildegardem, stante norma
52r
providendi alternis vicibus primam provisionem resp. praesentationem gubernii esse.2
Gubernium Rheno-Bavariae Spirense die 13./18. Decembris 1920 nuntiavit acta territorium Saarianum spectantia gubernii Territorii Saariani commissioni extradita esse. Tunc decursu Tractationum de erigenda parochia ad S. Hildegardem in St. Ingbert hic fuit.
Die 16. Octobris 1921 nullis praeviis tractationibus cum Ordinario commissionis gubernii territorii Saarani sectio pro cultu et re scholastica officio parochiali in S. Ingbert quoad provisionem parochiae ad S. Hildegardem in St. Ingbert nuntiavit addito instrumento ratihabitionis: secundum decisionem praesidii commissionis gubernii territorii Saariani d.d. 19.9.1921 N.S.G.6618 ratum habitum est in St. Ingbert alteram parochiam catholicam, ad S. Hildegardem dictam, erigendam esse. Cui primo providendum est et in indice publico proximo commissionis gubernii territorii Saariani ad petendum edicetur. Reditus erunt: 1. salarium reipublicae, 2. pretium habitaculi cum horto, 3. ex acceptis ex fundationibus sacris, 4. ex additamento revocabili, quod, quanti sit, in lege salarium clericorum spectante praeparata constituetur. Dies petitionis ultimus: 4 hebdomadae post diem publicationis indicis officialis.
Hoc nuntiamus transmittentes copiam instrumenti
52v
ratihabitionis. De mandato Dr. Colling.
Instrumentum in nomine commissionis gubernii territorii Saariani. Intuitu articuli 49 necnon §§ 16 et 19, capitis 2 additamenti ad sectionem IV pacti pacifici de Versailles erectio secundae parochiae catholicae in St. Ingbert ad S. Hildegardem dictae rata habetur cum sequentibus statutis in specie.
I.
Ambitus parochiae amplectitur territorium erga septentrionem et occidentem illius finis, qui est inscriptus cum atramento rubro in hac carta addita, quae quidem huius instrumenti partem integralem constituit, quo fit, ut ecclesia matrix in 2 ambitus-scil. septentrionalem (S. Hildegardis) et in meridionalem (S. Joseph) dividatur. Tamquam sedes parochiae St. Ingbert constituitur.
II.
Ad dotationem beneficii novi salarium reipublicae 835,20 M per annum et additamentum revocabile ad normam suo tempore statutam.
III.
Ad suppeditanda omnia, quae usibus ecclesiasticis localibus necessaria sunt secundum tit. 12 ordinis coetuum ecclesiasticorum Bavariensis tenetur fundatio ecclesiastica Sanctae Hildegardis; summas, si quae forte deficiunt, suppeditantur secundum statuta legis in parte Palatina territorii Saariani valida.
53r
IV.
Ius provisionis parochiae secundae catholicae in St. Ingbert alternis vicibus commissioni Gubernii territorii Saariani competit et Episcopo Spirensi, et quidem prima vice Commissioni Gubernii.
Saarbrücken die 16. Octobris 1921.
Praeses Commissionis Gubernii
N. Raoult, reipublicae consiliarius.

Mense uno fere praeterlapso etiam Ordinariatus Episcopalis Spirensis ad rem sententiam producere potuit. Die 2. Januarii 1922 Commissioni Gubernii Territorii Saariani in Saarbrükken [sic] scripsit intuitu provisionis parochiae catholicae secundae in St. Ingbert ad N. 20350: Accepimus communicationem gratissimam d.d. 21. XII. 21 de re supra notata et instrumentum fundationis, ex quo intelleximus Commissionem Gubernii necessitati ecclesiasticae urgenti in St. Ingbert indulgentem beneficium parochiale pro altero parocho erexisse. Quae ad hanc communicationem in sequentibus exponuntur, benigne aestimentur talia, qualia de facto sunt, dubia nempe gravia iuris canonici de modo procedendi, quae tamen in novitate materiae subiectae unice explicentur. Liceat itaque dubia haec sicut nostrum est proponere.
Secundum ius Dioecesanum ecclesiasticum per saeculum praeterlapsum vigens erectio parochiae eiusque provisio res mixta censetur, ad quam tractandam repraesentatio curatorii
53v
ecclesiastici localis, necnon Ordinarius dioecesis et denique Gubernium reipublicae coefficiunt. In quantum curatorium ecclesiasticum omni sua ex parte per conclusiones collegiales sententiam suam panderit, ignoramus. Ordinariatus Episcopalis praeter postulationem dotationis ad fundationem beneficii parochialis aliasque tractationes paucas alius generis occasionem coefficiendi non habuit. Quare praeteritio quaedam iuris sola esse videtur, cum Commissio Gubernii ponat, beneficium parochiale et officium ecclesiasticum, beneficium et officium iam esse de facto fundata, requiri adhuc unam collationem. Magistratus reipublicae civilis hoc modo constitutus esset, qui sola positione in statu rationarii indiget, non vero beneficium ecclesiasticum. Cum omni laude benevolentiae Commissionis Gubernii, quae positione in statum rationarii apparet, eandem sine vidatione officii non possumus censere tamquam factum in se perfectum.
1. Maximo cum dolore desideramus ratihabitionem canonicam i.e. per Ordinarium faciendam officii iam edicti, qua omissa cum de officio ecclesiastico agatur, clericus nullus hanc parochiam acceptare potest. Rogamus ergo iterum, ne haec propositio principii ad instar facta tamquam scrupulus iuristicus habeatur, non aliter ac nos non arbitramur, Commissionem Gubernii iura ecclesiastica sedulo excludere velle.
2. In positione salarii 835,20 Mk desideramus id quod congrua legalis vocantur, i.e. summae salarii minimae constitutionem
54r
sive victum beneficiati minimum. Quae congrua in nostra dioecesi pro tempore pro parochiis urbium sunt 2.700 M, in qua summa ususfructus habitationis non vero horti domus parochialis computatus est.
3. Necessaria quoque esset constitutio fassionis, i.e. redituum et onerum, si quae forte subsunt, quorum contrapositione fructus purus beneficii declaratur, sicut et fontes designantur, e quibus fructus promanant.
4. Ut dubia vitentur in instrumento fundationis declarandum esset, num et forte inquantum parochia St. Hildegardis etiam debita parochiae matricis solvere oporteat.
5. Valde necessaria erecta iam et confirmata fundatione ecclesiae (fabrique) erectio fundationis beneficii parochialis i.e. subiecti iuristici bonorum temporalium, cui prae omnibus domus parochialis cum horto transscribenda esset. Fundatio beneficii talis est ornatus muneris ecclesiastici quoad ius temporalium.
6. Altissima Commissio Gubernii ius provisionis mutans alternis vicibus simile parochiae matricis validum sibi vindicavit. Quod quidem ius cum rescripto de d. 15. Julii 1920 Gubernio reipublicae Bavariae asseruimus. Et hoc ratione dotationis per rempublicam cogitatae eo magis fieri potuit cum de iure praesentationis inter Sedem Apostolicam cum Regibus catholicis regni Bavariae convenisset idemque ius deleta monarchia reipublicae Bavariae (convenisset) interea indultum esset usque ad conventum novum
54v
concordatum. Hoc ius praesentationis Dominationis territorii3, quod e. gr. pro parochiis in sinistra Rheni ripa sitis in territorio dioecesis Trevirensis locum non obtinuit, Commissioni Gubernii Territorii Saariani a Sede Apostolica indultum esse ignoramus. Nec Pactum pacificum Versaliense in capite II spectante Territorium Saarianum tamquam fons iuris vix designari poterit, cum de rebus ecclesiasticis nihil definiat. Et § 19 quidem disserit de iure constitutionis functionariorum (fonctionnaires), quod ad Commissionem Gubernii transiit. Functionarii autem procul dubio sunt magistratus reipublicae iique omnes, qui munere gubernii civilis funguntur, non vero clerici cum munere ecclesiastico ornati, id, quod etiam Altissima Commissio Confluentiana asseruit. (v. constitutionem 29). Clericus omnis tum demum tamquam functionarius esse potest, cum munere civili rei publicae fungitur. Parochiam nequaquam munus civile esse, sed beneficium, ad quod forte respublica propter quasdam obligationes, ut hic propter praeviam saecularizationem, media suppeditat, et officium ecclesiasticum, munus ecclesiasticum, plane teneatur.
Sancita quidem lege separationis ecclesiae et reipublicae theoretice saltem cum propter difficultates pecuniarias redemptionis summa reparationis nondum posset solvi, Respublica Bavariae novissime ius praesentationis4 non amplius sibi vindicat pro parochiis, quas ultimo tempore complures in omnibus dioecesibus erexit."
55r
Liceat pro momento omisso contextu rescripti ad Commissionem Gubernii monere verbi Dr. Matt ministri pro cultu Monacensis d. d. 6. 4. 22 (supra pag. 5-6) secundum quod tamquam fundamentum modi procedendi Gubernii reipublicae Bavariae in hac causa ius commune codicis iuris canonici anni 1918 existit.
Relatio nostra prosequitur: "Et quidem in statu praesenti Gubernio reipublicae Bavariae ius praesentationis asserere non possemus, etiamsi postularet, nisi forte Sedes Apostolica id nobis indulgeret.5 Quodsi itaque Commissio Gubernii praxim Gubernii Monacensis nuperrime observatum relinquat et viam contrariam ingrediatur ius praesentationis sibi vindicando, nos, non obstante optima voluntate pacifica, non possemus presbyterum canonice instituere6, postquam codex iuris canonici novus (Can. 1450)aperte praecipit: Nullum patronatus ius ullo titulo constitui in posterum valide postest [sic] et Nuntius Apostolicus Excellentissimus Pacelli hunc statum iuris nobis denuo inculcavit. Ius praesentationis solus Legifer Supremus ecclesiae concedere potest.
Stante libera collatione vix timendum est, ne Ordinarius parochiam conferat candidato Commissioni Gubernii ingrato aut minus grato. Ordinariatum episcopale nequaquam fugit tempore status politici praesentis quemlibet clericum aptum esse pro parochia in St. Ingbert.
Expositiones praesentes Ordinariatus Episcopalis ex sensis officii ortae, si ideae benevolae realisationem different
55v
aut in ipsum dubium vocarent, hoc neminem dolore maiore afficeret, quam ipsum Ordinariatum, cui res sociales et ecclesiasticae urbis St. Ingbert curam non parvam parant. Quibus occurri posset:
1. Ornando beneficio parochiali modo, qui in dioecesi nunc valet, attamen secundum mandata expectata executionis legis de salario clericorum commutandae secundum temporum circumstantias essentialiter augebitur.
2. Absolvendis rebus quibusdum quae apparent merae formulae, sed, ut e. gr. fundatio beneficii parochialis, ad vitandas dissensiones magni momenti sunt.
3. Postulanda confirmatione Ordinarii II. parochiae ad S. Hildegardem et
4. denique renuntiando iure praesentationis absque indulto Apostolico.
Ad perficiendum boni operis incepti libenter parati sumus. "Ad haec cum usque d. 10. Aprilis 1922 ex parte Commissionis Gubernii responsum nondum fuisset, Reverendissimus Ordinarius Domino Dr. Colling consiliario Gubernii superiori in Saarbrücken scripsit:
Liceat mihi rescriptum Ordinariatus de d. 2. Ianuarii 1922 concernens provisionem parochiae catholicae in St. Ingbert repetere et ad solutionem dubiorum proponere sequentia.
1. Salarium principale petitum 2.700 M in fassione reponitur. In his 2.700 M continetur pretium aestimativum habitationis parochialis
56r
pro quo Gubernium reipublicae Bavariae occasione erectionis 7 parochiarum in Rheno-Bavaria nuperrime rure 120 M, in urbe 180 M computantur.
2. Ratihabitio beneficii parochialis S. Hildegardis per Gubernium canonice confirmatur, ut sit iuris capax.
3. Ius provisionis sive liberae collationis ex die 19. Maii i.e. promulgationis iuris canonici codicis competit Ordinario. Hoc statutum observat ex hac die Gubernium Reipublicae Bavariae, a quo declinari fieri posset solo Privilegio Summi Pontificis.
4. Modus procedendi devius esset usque ad solutionem definitivam problematis si parochia provideretur non cum parocho sed administratore tantum, cui tamen salarium plenum cum additamentis tribuendum esset.
Humanitas Vestra ad gratias maximas me obligaret, si cum isto prospectu curae animarum in St. Ingbert in augmentum incumbere vellet.
Ad has propositiones omnes Reverendissimi Ordinarii et Ordinariatus Episcopalis contra modum procedendi Commissionis Gubernii Territorii Saariani responsum non est. Itaque tentaminum ad rectificandas sententias, quae placere non potuerunt, ratio nulla habita est. Parochia in folio indicationis publico pro territorio Saariano edicta est. Quemquam clericorum nomen dedisse non constat.
Quo factum est, ut de erectione parochiae ad S. Hildegardem
56v
in St. Ingbert pro nunc actum sit, quamquam cura animarum complurium millium eandem postulaverit, ecclesia et domus parochalis et fundatio ecclesiae necnon beneficii parochialis exstiterit, parochia circumscripta fuerit et officia ad observanda exteriora parochiae negotia in actum producta fuerint.
Cui rerum eventui Ordinariatus Episcopalis aquiescere nec potuit nec voluit. Rescriptis novis tentatum est.
Die 29. Novembris 1923 ad parochum Msgre. Schneickert in St. Ingbert literas [sic] dedit. Postquam anno 1918 parochia ad St. Hildegardem ad actum existentiae non pervenit, licet salarium in rationinario status ratum habitum fuerit et Commissio Gubernii Territorii Saariani omnia haec studia nostra ignoraverit atque silentio praeterierit, nos erectionem parochiae in St. Ingbert a Commissione Gubernii Teritorii Saariani (omnia haec studia nostra ignoraverit atque silentio) iterum postulavimus. Interea R.V. per curatorium ecclesiasticum regulariter concludens declarabit:
1. eiusdem necessitatem;
2. ambitum parochiae;
3. suppeditationem ad salarium parochi si necessaria forte est;
4. quae ecclesia matrix a St. Hildegarde postulatura sit respective non;
5. quomodo media comparentur pro curatorio ecclesiastico locali;
57r
6. qui sit ornatus fundationis beneficii parochialis;
7. dubia quaedam alia de coemeterio, de scholis, de servitio organistae, mansionarii etc.
Parochus Schneickert provisorie d.17.12.23 respondit, quaestiones illas partim iam absolutas esse, partim mox tractatum iri. Ita e. gr. non oportere necessitatem amplius movere, postquam praeses Commissionis Gubernii Territorii Saariani d.19.9.21 erectionem parochiae iam ratam habuit; fundationem beneficii parochialis iam factam esse 1.2.20; item iam conclusum esse quoad ambitum parochiae d.25.1.20; etiam puncta numeri 5 et 7 iam absoluta esse et quidem numeri ultimi concernentis scholam et organistam. Conclusa respectiva mox proponentur, nisi iam Ordinariatui de facto proposita essent.
Re vera d.29.1.1924 conclusiones necessariae huc missae sunt. Secundum has conclusio de ambitu districtus parochialis nova et mutata proposita est, ita ut districtus S. Hildegardis 6.000 fere incolas catholicos, S. Ioseph fere 8.000 complecteretur. Numerus incolarum amplitudini fere utriusque ecclesiae ad S. Engelbertum et S. Joseph correspondet.
Insuper alia quaedam tractanda erant, ut cura animarum in nova parochia mox incipi posset, nempe erectio curatorii ecclesiastici loci universalis pro parochia utraque simul, necnon quaestio iuris proprietatis ecclesiae S. Engelberti intra territorium novae parochiae situm, observatio denique Can. 1427 seqq.
57v
et 1500. Ordinariatus deinde sperabat, animarum pastorem usque 1. Iulii 1924 impetratum iri.
Quaestiones propositae absolutae sunt ad mentem secundum relationem d.5.3. et 17.3.1924.
Dies 1. Julii venerat et praeterierat, quin Commissio Gubernii Territorii Saariani responderet quidquam.
Tunc Reverendissimus Ordinarius denuo ad Commissionem Gubernii Territorii Saariani d. 18. Julii 1924 scripsit.
Cum primo vere anni c. - haec sunt verba ipsissima – uterque Dominus Dr. Notton ministerii Commissionis Gubernii director et Dr. Colling eiusdem ministerii consiliarius superior huc venissent quaestiones varias os ad os tractaturi inter alia convenit, ut parochia S. Hildegardis in St. Ingbert primo per administratorem provideretur. Cum vero ad hanc conventionem nihil responderetur, parochiam edixi ad concursum, quia magistratus civium in St. Ingbert mihi declaraverat, de habitatione comparata alias disponendum esse. Liceat mihi ergo nunc interrogare, utrum Commissio Gubernii, contra hanc parochiae provisionem per administratorem obiectionem ullam moliatur necne. Nomen nominandi Commissioni Gubernii dicam, cum usque nunc in hac re consilium inire non voluerim.
Die 30. Julii 1924 magistratus civium in St. Ingbert Ordinariatui Episcopali haec scripsit: Habitatio suo tempore pro administratore parochiae II. designata abhinc 14 dies vacua est.
58r
Quae habitationem habuit et officium habitationum urgent, ut habitatio occupetur. Rogatur ergo ut mox nuntietur, utrum pro visio parochiae novae intra dies proxime sequentes expectari possit.
Ad hanc quaestionem Reverendissimus Ordinarius d. 1. Augusti 1924 haec respondit: pro benevolentia quoad comparandam habitationem pro administratore parochiae II. rogo, ut sensa gratitudinis meae sincerissimae accipiantur. Hodie ad Commissionem Gubernii Territorii Saariani, cum ad ea quae interrogavi nihil mihi responsum sit, denuo scripsi, utrum contra provisionem parochiae II. per administratorem quidquam obstet. Cum autem multum immo plurimum mea intersit, ut quaestio per 7 annos tractata solvatur, rogo, ut habitatio vacua habeatur, donec responsum sit.
Eadem d. 1. Augusti 1924 Reverendissimus Ordinarius ad Commissionem Gubernii Territorii Saariani scripsit: Magistratus civium in St. Ingbert d. 30. Julii mihi nuntiavit, habitationem pro administratore nominando iam abhinc 14 dies vacuam esse et officium habitationum urgere ut habitatio occupetur. Ut ipsi responsum desideratum dare possim, liceat mihi benigne respondere ad quaestionem meam propositam d. 18. Julii 1924.
Responsum desideratur usque hodiernam diem 8. Maii 1925.
Administrator non est nominatus. Parochia II. ad St. Hildegardem urbis St. Ingbert cum incolis catholicis fere 16.000 - non
58v
obstantibus omnibus – nondum provisa est.
Sententia Reverendissimi Ordinarii de iure in hoc casu haec est. Codex Iuris Canonici novus cum die Pentecostes 1918 valorem accepit, die 11. Novembris 1918 de facto iam validus erat. Secundum Codicem novum autem per dotationem ius patronatus ex lege valide constitui non potest. Positio iuris Commissionis Gubernii Territorii Saariani autem exceptionem a iure canonico communi non constituit. Studium ergo eiusdem ius patronatus resp. praesentationis sibi vindicandi omni fundamento iuristico caret.
59r
II.
Provisio parochiarum Ensheim et Ommersheim.
Nicolaus Kaiser hucusque parochus in Ensheim, dioecesis Spirensis Territorii Saariani nomen dedit cum effectu ad impetrandam parochiam Roschbach, dioecesis Spirensis extra territorium Saarianum. Nominatus est d. 15.1.25.
Item Adamus Hiller parochus in Ommersheim in territorio Saariano d. 20. Januarii 1925 nominatus est tamquam parochus in Schifferstadt dioecesis Spirensis, extra Territorium Saarianum.
Utraque parochia territorii Saariani Ensheim et Ommersheim secundum conventionem ecclesiae et regni Bavariae anni 18517 erat praesentationis S.M. Regis Bavariae.8
Quoad ius patronatus et praesentationis Codex Iuris Canonici novus anni 1918 habet Can. 1450 § 1: Nullum patronatus ius ullo titulo constitui in posterum valide potest. - Can. 1471, qui ad rem pertinet, habet: Si cui Sedes Apostolica sive in concordatis sive extra concordata indultum concesserit praesentandi ad ecclesiam vacantem vel ad beneficium vacans, non inde ius patronatus oritur et privilegium praesentationis strictam interpretationem pati oportet ex tenore indulti.
Ad rem in sua epistula ad Reverendissimum Ordinarium Spirensem de die 19. Februarii 1925 Nuntius Apostolicus Monacensis Excellentissimus Pacelli citato Can. 1471 haec verba facit:
59v
ad tramitem huius canonis secundum sententiam communem, inquantum ego scio, tuto locum non amplius obtinent:
1. Ius praesentationis innixum Indulto Apostolicio (Art. XI, incisum 2 Concordati 1817) quoad parochias et beneficia, ad quae praesentaverunt Corporationes Spirituales in saecularizatione sublatae.
2. Praesentationes ad parochias dictas parochias alternationis. Atqui parochiae Ensheim et Ommersheim ante saecularizationem incorporatae erant Abbatiae Wadgassen de facto per saecularizationem sublatae. Ergo ius praesentationis quod ante valorem novi Codicis S. M. Regi Bavariae indultum erat, abolita monarchia Bavariae, nulli Potentati civili ultra competit quoad utramque parochiam supra nominatam. Interpretatio legis stricte sumenda pro semper hoc impedit et quaeliget praesumptio contraria plane caduca est.
Secundum hunc canonum tenorem Reverendissimus Ordinarius Spirensis processit cum 2 illae parochiae providendae essent.
Die 14. Februarii 1925 primo ad Commissionem Gubernii Territorii Saariani scripsit indicando parochias vacantes: Domino parocho Adam Hiller in Ommersheim parochiam Schifferstadt contuli, Domino parocho Nicolao Kaiser in Ensheim parochiam Roschbach, id quod honori mihi est nuntiare. Edictio parochiarum vacantium quae ad tramitem decreti ministerii Reipublicae Bavariae per, Ordinatum facienda est, hucusque locum non obtinebat.
60r
Cum iam die 24. Martii 1925 Commissio Gubernii ad haec nondum respondisset, hac die nuntiavit consilium utramque parochiam candidato nominato conferendi his verbis: secundum Art. 14 incis. 3 concordati de die 24 Januarii 1925 nuntio, mihi in animo esse, parochiam Ensheim vacantem per translationem possessoris huius beneficii parochialis presbytero Joanni B. Wagner parocho in Fischbach apud Dahn conferre.
J. Wagner natus est in Weselberg prope Landstuhl d. 24.12.76, absolvit Gymnasium Spirense, presbyter ordinatus est Spirae 1901, concursum parochialem subiit 1905. Parochus in Fischbach est ex anno 1905.
De parochia Ommersheim scripsit Reverendissimus Ordinarius: hisce nuntio, secundum Art. 14 incisum 3 concordati de d. 24. Januarii 1925 mihi in animo esse parochiam Ommersheim vacantem per translationem possessoris ultimi huius beneficii parochialis presbytero Georgio Eberlein sacellano locali in Ballweiler, territorii Saariani, conferre. G. Eberlein natus est d. 16. Julii 1990 [sic] in Schweisweiler, absolvit Gymnasium Caesareolutrense 1911, presbyter ordinatus est Spirae 1915, concursum parochialem subiit 1920.
De die 26. Julii 1921 sacellanus localis est in Ballweiler. Die 4. Aprilis 1925 Reverendissimus Ordinarius scripsit Commissioni Gubernii Territorii Saariani ad manus Dni. Dris. Colling consiliarii ministerii in Saarbrücken: Postquam propositionibus
60v
meis quoad collationem parochiarum Ensheim et Ommersheim de die 14. Februarii et 24. Martii hucusque obiectis nulla facta est, decrevi cum effectu 1. Maii 1925 parochiam Ensheim presbytero Joanni Wagner, parocho in Fischbach et parochiam Ommersheim presbytero Georgio Eberlein, sacellano locali in Ballweiler conferre.
Personalia Eberlein iam sunt in actis istic, quoad D. Wagner repetam nuntium de die 24. Martii 1925 (ut supra).
Rogo ut utrique parocho nominato salaria solvenda curentur.
Cum a die 13. Aprilis iter Romam mihi prostet et curae animarum rationes me coegerint, has parochias non amplius improvisas relinquere, dilatio bene fieri non potuit.
Die 9. Aprilis 1925 uterque presbyter certiores facti sunt, parochiam respectivam sibi cum effectu ab 1. Maii collatam esse; indicationem Commissioni Gubernii Territorii Saariani insuper postulationem de solvendis salariis die hodierna esse factam. Quoad institutionem canonicam huc litteras darent.
Tandem – die 21. Aprilis – Commissio Gubernii Territorii Saariani Ordinario Reverendissimo epistolam misit concernentem provisionem novissimam parochiarum. Commissio gubernii dolet, quod non ratas habere potest has nominationes, cum sint contrariae legibus hucusque in parte Palatina Territorii Saariani quoad nominationem parochorum validis. Deinde prosequitur: Reverendissimus Ordinarius innititur § 14 novi concordati. Hoc
61r
novum concordatum convenit tantum inter Gubernium Reipublicae Bavariae et Sedem Apostolicam. Qua de causa concernere potest illud territorium tantum, quod tempore conventionis eiusdem dominio Gubernii Bavariae suberat. Pars Palatina Territorii Saariani autem hoc tempore dominio Gubernii Bavariae non suberat. Nam secundum pactum Versaliense potestas gubernii Bavariae hodie non amplius amplectitur partem Territorii Saariani et leges et mandata gubernii Bavariae in eo vim legis tantum habent, in quantum pacto aut legibus et mandatis posterioribus ibi introducta sunt.
Concordatum novum nulla lege Commissionis gubernii Territorii Saariani acceptatum est. Gubernium Bavariae non habebat ius concordati conveniendi pro parte Palatina Territorii Saariani. Longe aberat procul dubio, ut concordatum etiam pro Territorio Saariano convenire vellet, quo iure Commissionis Gubernii Territorii Saariani violasset.
Ceteroquin Commissio Gubernii ut omnia dubia excluderet, quae de valore Concordati in Territorio Saariano censet, et cum Gubernio Bavariae et cum Sede Apostolica communicavit.
Quod dioecesis Spirensis ex 2 partibus constat altera, quae potestati Gubernii Bavariae et altera, quae potestati Commissionis Gubernii subest, non praebet ius leges, quae in parte Bavarica valent, applicandi et in altera quin tamquam leges in territorio Saariano acceptae et publicatae sint.
61v
Concordatum anni 1925 itaque in parte Palatina Saariana non valet, ibique valida manent Concordatum de die 5. Junii 1817 necnon leges et mandata relationem inter gubernium et ecclesiam catholicam constituentia, quae usque ad d. 11. Novembris 1918 in Bavaria valebant nec commutata sunt per Commissionem Gubernii Territorii Saariani.
Commissio Gubernii rogat ergo Gratiam Episcopalem Vestram propter bonam relationem inter Gubernium et Ecclesiam, ut decretum quoad provisionem utriusque parochiae nolit ad executionem perducere atque haec 2 munera ecclesiastica velit providere modo usque adhuc consueto et legibus in Territorio Saariano existentibus correspondente.
Sig. Dr. Vezensky.
Ad haec pro primo declaratur, parochis neo-nominatis illico mandatum esse, ut introitus in parochiam differetur donec difficultates obortae tollerentur, atque tractationes finirentur.
Deinde evincitur, provisionis parochiae II. ad S. Hildegardem ne verbulo quidem mentionem fieri, id quod vix aptum censeatur ad augendam bonam relationem inter Gubernium et Ecclesiam.
Idem dicatur de facto, quod ad tot postulationes et interrogationes Reverendissimi Ordinarii quoad ipsam provisionem parochiarum responsum non est.
Quod rem ipsam concernit in exordio capitis II huius relationis iam exponebatur, quo fundamento modus procedendi Reverendissimi Ordinarii innitatur. Est enim sententia, ius
62r
praesentationis non esse ius politicum sed esse ecclesiasticum9, privilegium, indultum, quod Sedes Apostolica Regi catholico Bavariae eiusque successoribus legitimis in throno monarchiae concessit, id quod Reverendissimus Ordinarius membris Gubernii Commissionis presbytero Dri. Notton et laico Dri. Colling in orali (interpretatione) discussione iterum atque iterum explicabat. Cum autem interpretatio privilegii non solum secundum Can. 1471 C.J.C. sed etiam secundum usum iam pridem existentem et communiter receptum stricta fieri oporteret, ius praesentatonis nec Gubernio Reipublicae Bavariae nec Commissioni Gubernii Saariani competit. Itaque ad Ordinarium respectivum hoc ius devolvitur, cuius est secundum ius commune. Hoc fundamentum censendum est modi procedendi Reverendissimi Ordinarii in hac causa.
Cum autem Reverendissimus Ordinarius decisionem art. 14 incis. 3 novi concordati alleget, id nihil aliud est ac quod sui iuris bene conscius modum sequi voluit et alias libitum et in novo concordato expresse mandatum. Argumentum ergo Commissionis Gubernii Territorii Saariani pro thesi, concordatum novum in isto Territorio non valere fundamentum nec sententiae theoreticae Ordinarii nec eiusdem modum procedendi practicam in hoc casu nec concutere nec penitus delere poterit.
In fine ergo huius relationis nihil restat, nisi desiderium, ut iura ecclesiae quoad provisionem parochiarum plena
62v
a parte contraria mox agnoscantur et in praxim deduci patiantur.
+ Ludovicus.
Ep. Spirensis.
1Von "praesentandi utrique" bis "nostra hisce" an beiden Seiten hds. von unbekannter Hand markiert und am linken Rand "?" hinzugefügt.
2von "providendi alternis" bis "gubernii esse" am linken Rand hds. von unbekannter Hand markiert.
3"Hoc ius praesentationis Dominationis territorii" hds. von unbekannter Hand unterstrichen und an der linken Seite markiert.
4"ius praesentationis" hds. von unbekannter Hand unterstrichen und an der linken Seite markiert.
5Von "Gubernio reipublicae" bis "nobis indulgeret" am linken Rand hds. markiert
6Von "Monacensis" bis "canonice instituere" am linken Rand hds. markiert.
7"1851" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
8"1851 erat praesentationis S.M. Regis Bavariae" am linken und rechten Rand hds. von unbekannter Hand markiert.
9"praesentationis non esse ius politicum sed esse ecclesiasticum" hds. am linken Seitenrand markiert.
Empfohlene Zitierweise:
Sebastian, Ludwig, De providendis parochiis per commissionem gubernii territorii saariani quoad partem dioecesis Spirensis eiusdem territorii relatio. 1919-1925. vom vor dem 22. Mai 1925 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9362, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9362. Letzter Zugriff am: 26.09.2021.
Online seit 02.11.2015