Document no. 2931
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj to Benedikt XV.
Vilnius, 05 January 1918

Beatissime Pater!
Casimirus Nicolaus Michalkiewicz, Protonotarius Apostolicus ad instar participantium, Praelatus Scholasticus Capituli Vilnensis, Administrator Apostolicus dioecesis Vilnensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus exponit quae sequuntur:
De mandato S. Sedis Apostolicae iam decem annos dioecesim Vilnensem in tota forte S. Ecclesia Catholica ad regendam difficillimam et in adiunctis quam molestissimis administravi, nil igitur mirum, quod valetudo mea maxime diminuta est, hisce vero ultimis temporibus fere omnino diruta.
Quae cum ita sint, Sanctitatem Vestram humillime et enixe petere ausus sum, ut me ab officio Administratoris Apostolici dioecesis Vilnensis quanto citius libera-
51v
re dignemini.
Sanctitatis Vestrae
filius obedientissimus
Casimirus Nicolaus Michalkiewicz
Recommended quotation
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj to BenediktXV. from 05 January 1918, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 2931, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/2931. Last access: 31-05-2024.
Online since 17-06-2011.