Datenschutz Impressum

CIC/1917, can. 1469

"§ 1. Onera seu officia patronorum sunt:
1º Ordinarium loci monere, si bona ecclesiae seu beneficii dilapidari viderint, quin tamen se immisceant administrationi eorundem bonorum;
2º Aedificare denuo ecclesiam collapsam aut reparationes, iudicio Ordinarii, necessarias in eadem facere, si ex titulo aedificationis ius patronatus habeant, et nisi onus aedificandae denuo vel reparandae ecclesiae aliis incumbat ad normam can. 1186;
3º Supplere reditus, si ex titulo dotationis ius patronatus proveniat, cum ecclesiae vel beneficii reditus ita defecerint, ut nequeat amplius vel cultus decenter in ecclesia exerceri, vel beneficium conferri.
§ 2. Si ecclesia collapsa fuerit vel necessariis indigeat reparationibus, aut si reditus defecerint ad normam § 1, nn. 2, 3, ius patronatus interim quiescit.
§ 3. Si patronus, intra tempus ab Ordinario sub poena cessationis patronatus praefiniendum, ecclesiam denuo aedificaverit vel restauraverit aut reditus auxerit, ius patronatus revigescit; secus ipso iure et sine ulla declaratione cessat."
Literatur
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1469, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1469, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1469, S. 429, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 1469, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 14035, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/14035. Letzter Zugriff am: 23.09.2019.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 24.06.2016
Als PDF anzeigen