Statuta Congregationis Benedictino-Bavaricae, cap. 65 n. 123

"Prior claustralis Abbatis absentis vel impediti vicem implet et praesentem in conservanda disciplina regulari adiuvat. Ideo ordinarie cum fratribus in monasterio versatur. Admonet et obsecrat fratres in omnibus rebus, quae ad cultum divinum et ad singulorum in vita spirituali profectum spectant, et providet ac praecipit, quae utilia esse censet. Caveat autem, ne per suam coniventiam disciplina monastica relaxetur. Idcirco visitet et attendat, ne quis se ab exercitiis spiritualibus subducat. Vitia fratrum sive privatim sive in culparum capitulis arguat. Pro levioribus culpis ipse delinquentibus poenam salutarem imponat, graviores ad Abbatem deferat."
Quellen
Statuta Congregationis Benedictino-Bavaricae, Deggendorf 1905, S. 32.
Empfohlene Zitierweise
Statuta Congregationis Benedictino-Bavaricae, cap. 65 n. 123, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 6092, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/6092. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 26.06.2019.
Als PDF anzeigen