Regest
Das Schreiben des Präfekten der Konsistorialkongregation verfügte die Trennung von
Bezirken der politischen Gemeinden Gladbeck und Horst, die zur Pfarrei Karnap (Erzdiözese
Köln) gehörten, und die Eingliederung dieser Teile in die Pfarreien Gladbeck und
Horst-Emscher (Diözese Münster).
Betreff
Coloniensis et Monasteriensis dismembrationis et aggregationis
Decretum
Suo et Monasteriensis Episcopi
nomine Emus Archiepiscopus Coloniensis
retulit nuper portionem quandam territorii oppidi
Karnap, auctoritate civili adiunctam fuisse territorio partim loci Gladbeck, partim loci
Horst-Emscher. Cum autem in votis sit omnium, quorum interest, ut praedicta portio, quae
pertinet ad parochiam Karnap archidioecesis Coloniensis ab illa separetur et parochiis loci
Gladbeck et Horst-Emscher dioecesis Monasteriensis adiungatur, uta ut fines municipiorum
iidem sint ac fines parochiarum, idem Emus Archiepiscopus, consentiente Episcopo
Monasteriensi, SSmum D. N. Benedictum
PP. XVum
exoravit ut hisce votis satisfaceret
, fines utriusque dioecesis immutando iuxta novam civilem
circumscriptionem.
17v
Porro, audito Rmo Nuntio Apostolico,
Monaci residente, de consulto quoque S. C. Consistorialis
,
quum res in bonum animarum cedere videatur, idem Ssmus Dominus precibus annuendum censuit.
Ideoque praesenti Consistoriali decreto, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit aut
sua interesse praesumant, consensu, partem paroeciae Karnap, ad dioecesim Monasteriensem
pertinentem, quae civili ratione adiuncta iam est ex parte municipio loci Gladbeck et ex
parte municipio loci Horst-Emscher dismembrat et separat a paroecia sua et a dioecesi
Coloniensi et unit et aggregat paroeciis loci Gladbeck et Horst-Emscher et dioecesi
Monasteriensi, ad quam utraque haec paroecia pertinet.
Praemissorum vero executionem
committit R. P. D. Eugenio Pacelli, Archiepiscopo Sardiano et apud Regiam
Bavariae Aulam Nuntio Apostolico, eidemque tribuit necessarias et opportunas facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet ecclesiastica dignitate ornatum,
onere tamen ei imposito ad hanc S. C. Consistorialem quamprimum transmittendi
exemplar authenticum peractae executionis.
Contrariis non obstantibus quibusvis, etiam
speciali mentione dignis.
+ C. Card. De Lai Epus Sabinen.
Secret.
+
V. Sardi Archiep. Caesar.
Adsessor
Empfohlene Zitierweise
De Lai, Gaetano an Pacelli, Eugenio vom 01. August 1918, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7861, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7861. Letzter Zugriff am: 02.05.2025.
Online seit 30.04.2012, letzte Änderung am 10.03.2014.