TEI-P5
                        
                            Dokument-Nr. 9077
                         
                        
                         Venerabili Fratri Henrico Episcopo Wratislawensi.
PIUS PP. IX. Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Paterna ducti charitate Praedecessores Nostri Romani Pontifices dissitis in regionibus probatae fidei doctrinaeque viris facultatem aliquando delegarunt cognoscendi ac definiendi quaestiones ac controversias, quae interposita appellatione S. Sedis iudicio essent dirimendae, ne scilicet catholici homines in provocationibus deferendis ex longo terrarum intervallo detrimenti, aut incommodi quidquam experirentur. Huiusmodi Nos exemplum sequuti, ac prae oculis habentes dioecesim istam tuam S. Sedi immediate subiectam tribunali secundi gradus carere, ad quod appellationes deferri commode queant, haud gravate adducti sumus tuis ut precibus obsecundemus, Venerabilis Frater, qui nimirum a Nobis postulasti, ut providere aliqua ratione velimus fidelium ista in dioecesi commorantium commoditati, qui in Ecclesiasticis iudiciis ad hanc S. Sedem provocare debeant. Nos igitur omnes et singulos, quibus hae litterae favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurrerint huius tantum rei gratia absolventes, et absolutum fore censentes praesertium litterarum vigore facultatem Tibi concedimus, ut una cum consilio Capituli istius Cathedralis Ecclesiae distinctum et amplum, quoad fieri possit Cathalogum conficias ecclesiasticarum personarum, quas idoneas existimaveris ad sustinendum iudicis munus in
Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Ianuarii MDCCCLV Pontificatus Nostri Anno Nono. 
                        
                             
                        Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018. 
                    
    Dokument-Nr. 9077
Pius IX. an Förster, Heinrich
 an Förster, Heinrich
Rom, 12. Januar 1855
                        PIUS PP. IX. Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Paterna ducti charitate Praedecessores Nostri Romani Pontifices dissitis in regionibus probatae fidei doctrinaeque viris facultatem aliquando delegarunt cognoscendi ac definiendi quaestiones ac controversias, quae interposita appellatione S. Sedis iudicio essent dirimendae, ne scilicet catholici homines in provocationibus deferendis ex longo terrarum intervallo detrimenti, aut incommodi quidquam experirentur. Huiusmodi Nos exemplum sequuti, ac prae oculis habentes dioecesim istam tuam S. Sedi immediate subiectam tribunali secundi gradus carere, ad quod appellationes deferri commode queant, haud gravate adducti sumus tuis ut precibus obsecundemus, Venerabilis Frater, qui nimirum a Nobis postulasti, ut providere aliqua ratione velimus fidelium ista in dioecesi commorantium commoditati, qui in Ecclesiasticis iudiciis ad hanc S. Sedem provocare debeant. Nos igitur omnes et singulos, quibus hae litterae favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris sententiis et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurrerint huius tantum rei gratia absolventes, et absolutum fore censentes praesertium litterarum vigore facultatem Tibi concedimus, ut una cum consilio Capituli istius Cathedralis Ecclesiae distinctum et amplum, quoad fieri possit Cathalogum conficias ecclesiasticarum personarum, quas idoneas existimaveris ad sustinendum iudicis munus in
18
 causis ad
        sacrum forum spectantibus, cumque cathalogum Apostolicae Sedis Nuntio Vindobonae residenti
        in forma authentica transmittas, ut idem Apostolicus Nuntius ex personarum ibi descriptarum
        numero tres eligat, eosque in iudices appellationum in secunda instantia pro definiendis
        ecclesiasticis controversiis tum in Civitate ac dioecesi Wratislaviensi, tum in regionibus
        ordinario Wratislaviensi, tum in regionibus ordinario Wratislaviensi tamquam administratori
        subiectis per apostolicas sub plumbo datas Litteras incipientes – De Salute animarum- cum
        omnibus et singulis privilegiis, iurisdictione, emolumentis consuetis Episcopalium iudicum
        Tribunalis, sive ut istic vocant Consistorii Secundae instantiae Auctoritate Nostra
        Apostolica constituat, eisdemque ita deputatis iudicibus facultatem largiatur ad proximum
        decennium a datis hisce Nostris Litteris incohandum cuiuscumque generis causas
        ecclesiasticas, Civiles, Criminales, mixtas, et matrimoniales, in quibus appellatio ad S.
        Sedem interposita iam fuerit, sive interponatur, cognoscendi, iudicandi, ac fine debito
        terminandi. Praeterea facultatem tibi impertimur utsi infra decennium opraeter personas in
        memorato Cathalogo descriptas alias reperias aptas, idoneasque ad iudicis explendum
        officium, earumdem personarum nomina cathalogo pariter adiicias. Erit porro memorati Nuntii
        Apostolici alios suscipere iudices in eorum locum qui sive morte sive alia quacumque de
        causa deficerint, itemque pro Tribunali Secundae instantiae quolibet biennio vel novos
        eligere iudices vel eligere iudices vel pristinos confirmare. Ad iudicium vero quod attinet
        tertiae instantiae ex peculiaribus rationibus animum Nostrum moventibus quoad dioecesim
        istam concedimus, utsi quis a sententia Tribunalis secundi gradus contra opinionem suam
        prolata appellare voluerit, is ad Nuntium Apostolicum Vindobonae residentem provocationem
        deferat, qui inter personas in memorato cathologo recensitas tres eligat, eisque
        19
 causam in tertio iurisdictionis gradu sanctae huius Sedis
        nomine cognoscendam committat cum omnibus facultatibus, privilegiis, emolumentis consuetis,
        idque valere etiam volumus ad decennii spatium a die incipiendum quo presentes Nostrae
        litterae datae sunt. Ne vero ex recusationibus iudicum deputatorum, vel ex suspicionibus
        adversus eos licet in Episcopi cathalogo designatos fortasse allegandis secundae ac tertiae
        instantiae iudicia nimium protrahuntur, volumus, ut deputationes iudicum, et causarum
        commissiones cum sequenti clausula fiant quatenus partes in eum consentiant, cum facultate
        aliud deputandi ex descriptis in cathalogo de partium earundem consensu; quod si partes
        convenire nequeant, idem deputatus iudex alium in elendecho designatum ipsis etiam partibus
        dissentientibus deputare possit et valeat, adiectis in deputatione his verbis „sin minus ex
        officio" idque observare mandamus in iudiciis tum secundae, tum tertiae instantiae. Quod si
        pars aliqua a sententia Curiae Episcopalis, seu iudicis ab illa deputati, vel a sententia
        tribunalis secundi gradus directe ad Apostolicam Sedem interponere voluerit appellationem ad
        plane integrum liberumque eidem relinquimus, quibus in casibus Apostolica sedes prout in
        domino expedire iudicaverit vel extraordinaria indulgentia peculiares ipso in loco deputabit
        iudices ad causam definiendam, vel eiusdem causae disceptationem ac iudicium sibi Romae
        reservabit. Praeterea tam Collegio iudicium secundae instantiae, quam tribus iudicibus in
        tertia instantia ab Apostolico Nuntio, ut dictum est deputandis facultatem facimus
        adsciscendi sibi in auxilium adsessores, sive auditores Ecclesiasticos seu Seculares
        Sacrorum Canonum peritos, qui tamen omni voto deliberativo seu decisivo destituantur. Porro
        Episcopus Wratislaviensis defensorum matrimonii pro iudiciis tam secundae quam tertiae
        instantiae stabilem nominabit cum omnibus facultatibus iuribus, emolumentis,
        20
 quibus defensores Matrimonii frui legitime solent.
        Verumtamen ab huiusmodi concessione de ecclesiasticis instituendis iudicis exclusas volumus
        causas maiores, quae in primo etiam iurisdictionis gradu iuxta sacros Canones tractandae
        erunt ac definiendae; ac nihil plane detractum volumus iuri Sanctae Sedis avocandi apud se
        quovis tempore causas illas quas immediato suo iudicio dirimendas existimaverit. Iamvero
        qualibet in vontroversia his tantum appellare fas erit, ita ut sententia tribunalis tertiae
        instantiae finem imponat quaestioni, exceptis tamen Causis matrimonialibus, in quibus
        sententia contra matrimonii vinculum prolata nunquam transibit in rem iudicatam; atque in
        huiusmodi iudiciis observari diligenter mandamus Apostolicas Litteras fel. mem. Benedicti
        XIV Praedecessoris Nostri incipientes – Dei miseratione.-In causis vero de invaliditate
        votorum in religiosa aliqua familia emissorum servari iubemus Apostolicas Litteras praefati
        Praedecessoris Nostri, quarum initium – Si datum – Restitutiones autem in integrum ob lapsum
        quinquenni spatiium a die editae religiosae professionis reservatas etiam in posterum esse
        volumus iudicio Apostolicae Sedis. Porro Episcopus Wratislaviensis, et Episcopus illi
        vicinior, et Canonicus Cathedralis Ecclesiae Wratislaviensis senior vel omnes simul vel
        eorum aliquis per semetipsos, vel per alios recepto prius S. Sedis nomine a dictis iudicibus
        iuramento in consueta forma de commisso sibi munere recte ac fideliter adimplendo ipsos ad
        huiusmodi officium, eiusque liberum exercitium admittent, facientque, ut ab omnibus velut
        iudices agnoscantur, contradictores ac rebelles per sententias censuras et poenas
        Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris et facti remdia appellatione postposita compescendo,
        legitimisque super his habendis servatis processibus censuras et poenas ipsas etiam iteratis
        vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non
        obstantibus qua-21
 tenus sit, del. rec. Benedicti XIV
        Praedecessoris Nostri super Divisione Materiarum, aliisque Apostolicis Constitutionibus et
        Ordinationibus speciali licet mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Ianuarii MDCCCLV Pontificatus Nostri Anno Nono.
