TEI-P5
Dokument-Nr. 14739
Capitulum S. Petri Budissae a Brunone II. Episcopo Misnensi die 24. Junii anni 1221
institutum juxta suas constitutiones optionis munere usque adhuc pollebat, ita ut digniores
idoneosque sacerdotes ad dignitatem canonicatus libera electione promovere posset. Ita per
septem saecula hoc privilegio usque adhuc usum est, et modus hic suppletionis collegii
multum profuit, ut Capitulum, semper fidele permanens, hanc partem Dioecesis Misnensis
religioni Catholicae et Sanctae Sedi Apostolicae firmiter addictam per omnia discrimina
temporum infestissimorum servaverit.
Episcopatu Misnensi per Constitutionem Apostolicam "Sollicitudo" die vigesima quarta mensis Junii anni 1921 redintegrato capitulum collegiatum S. Petri in Bautzen ad Capitulum Cathedrale promotum est ac, etsi Codicis Juris Canonici decretis subiecta sit, tamen juxta propria statuta capitularia quoad suppletionem sui "collegii" pervetusto optionis privilegio "salva fundationis lege" Can. 396 §. 2 pollere videtur.
Collegium Capituli, quod membris duodecim quondam constabat, nunc temporis septem tantum canonicos habet et quidem quattuor residentiales et tres honorarios, qui, prae primis illi residentiales, ad unum omnes aetate provectiores sunt et officiis suis ex parte tantum satisfacere possunt.
Pro quo beneficio gratias maximas agit
Eminentiae Vestrae
humillime addictum
Capitulum S. Petri.
Jacobus Skala,
Protonotarius Apostolicus a.i.p.,
Decanus Capituli
Nicolaus Sauer,
Praelatus, Canonicus Capitularis Cantor
Dr. Anselm Rotzinger,
Can. Scholasticus, S. Sanctitatis cab. sec.
Alexander Hartmann, canonicus residens
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 10.09.2018.
Dokument-Nr. 14739
Skala, Jakob
Sauer, Nikolaus
Rotzinger, Anselm
Hartmann, Alexander
an Heilige Konsistorialkongregation
Bautzen, 01. Februar 1924
Episcopatu Misnensi per Constitutionem Apostolicam "Sollicitudo" die vigesima quarta mensis Junii anni 1921 redintegrato capitulum collegiatum S. Petri in Bautzen ad Capitulum Cathedrale promotum est ac, etsi Codicis Juris Canonici decretis subiecta sit, tamen juxta propria statuta capitularia quoad suppletionem sui "collegii" pervetusto optionis privilegio "salva fundationis lege" Can. 396 §. 2 pollere videtur.
Collegium Capituli, quod membris duodecim quondam constabat, nunc temporis septem tantum canonicos habet et quidem quattuor residentiales et tres honorarios, qui, prae primis illi residentiales, ad unum omnes aetate provectiores sunt et officiis suis ex parte tantum satisfacere possunt.
2r
2 Quare Capitulum humillime
subscriptum instantissime ac devotissime rogat, ut Eminentia Vestra apud Sanctissimum Patrem
intercedere velit, qui benignissime indulgere dignetur, ut Capitulum pro hac
vice3 optionis facultate more antiquo utens canonicos
sibi eligere possit.Pro quo beneficio gratias maximas agit
Eminentiae Vestrae
humillime addictum
Capitulum S. Petri.
Jacobus Skala,
Protonotarius Apostolicus a.i.p.,
Decanus Capituli
Nicolaus Sauer,
Praelatus, Canonicus Capitularis Cantor
Dr. Anselm Rotzinger,
Can. Scholasticus, S. Sanctitatis cab. sec.
Alexander Hartmann, canonicus residens
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2↑Seitenzählung eingefügt von den Editoren.
3↑"pro hac vice" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in
roter Farbe unterstrichen.