Dokument-Nr. 10651
Blume SJ, Clemens an Pius XI.
München, 14. September 1922

Beatissime Pater,
Provolutus ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter peto, ut haec, quae sequuntur, proponere atque rogare mihi liceat.
A triginta quinque abhinc annis nostra provincia Germaniae Societatis Jesu opus susceperat edendae in lucem universae Hymnodiae latinae, ita ut omnia latina carmina lyrica religiosa, quae inde a temporibus ss. episcoporum Hilarii Pictaviensis et Ambrosii Mediolanensis usque ad Consilium Tridentinum confecta sunt, e codicibus manuscriptis colligerentur et apparatu quem vocant critico instructa prelo divulgarentur. Operis illius editio, cui est titulus "Analecta Hymnica medii aevi"1, coepta est a P. Guidone Dreves S. J., quem ab anno 1897 adiuvi, et post eius mortem per duodecimo iam annos a me continatur. Spes est fore, ut brevi ad finem felicem perducatur, cum quinquaginta quinque tomi in lucem iam prodierint atque non nisi tres tomi cum indicum volumine edendi restent.
Sed cum hisce temporibus pecunia Germanorum nihil fere valeat et operariis mercedes laborum rependendae sint, quae omnem mensuram excedant, periculum est, ne hi tres tomi, qui restant, in lucem edi non possint, nisi editori operis subsidium aliquod eveniat.
Hinc, cum notum sit, quanta cum benevolentia atque liberalitate Sedes Sancta Apostolica opera literaria, imprimis ea quae ad honorem matris nostrae
13r
Ecclesiae augendum spectant, prosequatur et sustentare studeat, auxilium benignum Sanctitatis Vestrae, si forte praestari potest, implorare audeo.
Ne vero nimium importune petere videar, addere liceat pauca milia lirarum immo, si plura concedenda non sint, mille liras magnum iam fore subsidium.
Summa qua par est reverentia ac devotione pedes Sanctitatis Vestrae deosculor ad exprimendam eximiam aestimationem et caritatem filialem atque humillime paternam Benedictionem Papalem peto
Sanctitatis Vestrae
servus in Christo infirmus
Clemens Blume S. J.
12r, in der oberen rechten Seitenecke hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger notiert: "Mancano 4 volumi ancora a finire l'"Analecta Hymnica medii evi" del P. Dreves S. J. (55 vol. gia pubblicati). Chiede almeno Lire 1000 p. finire l'opera."
1"Analecta Hymnica medii aevi" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Blume SJ, Clemens an PiusXI. vom 14. September 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10651, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10651. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.