Dokument-Nr. 11888
Hartmann, AlexanderSauer, NikolausHeduschke, Jurij (Georg)Klein, EberhardKretschmer, PaulRönsch, AugustMüller, Franziskus an Pacelli, Eugenio
Bautzen, 18. August 1926

Abschrift
Revme et Illme Domine!
Excellentiae Vestrae
liceat Capitulo Cathedrali ad S. Petrum Budissinensi relate ad litteras ab Excellentia Vestra circa dotationem Episcopi Misnensis die 10. Junii huius anni transmissas humillime notum facere, quod collatis consiliis cum Revmo et Illmo domino Dr. Christian Schreiber, Episcopo Misnensi, humillime subscripti Capitulares legitime nomine totius Capituli agentes unanimi consensu votis Revmi Episcopi Excellentiae Vestrae propositis in sessione die 18. Augusti huius anni habita consentierunt atque obligationes dotationis Episcopi Misnensis a Capitulo Cathedrali ad St. Petrum Budissinensi suscipiendas consentiente Episcopo agnoverunt et approbaverunt et confirmaverunt in ea forma, qua in folio hisce litteris adnexo exponuntur.
Relate ad propositiones a Revmo Episcopo Excellentiae Vestrae expositis pauca tantum consentiente eodem Revmo Episcopo mutata sunt, scilicet:
1. Cum Capitulum iam in documento dotationis anni 1921 et iterum in sua petitione diei 23. Novembris 1925 expresse declarasset se obligationes dotationis Episcopi Misnenesis pro eo tempore tantum suscipere velle, quo residentia Episcopi Misnensis in civitate Budissa tamquam sede Capituli remaneret, approbante Episcopo novo
65r
documento dotationis initio verba adiecta sunt; "pro tempore residentiae in civitate Budissa".
2. Deinde pro Nr. II. 3. propositionis Episcopi, quo statuebatur servitium Episcopi a famulis Capituli praestandum, priorem formam ex dotationis documento anni 1921 Capitulum magis expedire censuit, quia nunc unus famulus tantum a Capitulo sustentatur neque vix plures in futuro haberi poterunt.
3. Eodem modo Capitulum voluit, ut in Nr. II. 9. Praeferretur forma ex priore dotationis documento (ex a. 1921 post Nr. 12): "Cum possessionis realis etc." adiectis verbis: "necon restaurationibus residentiae episcopalis (Budissae et Schirgiswalde) providebit".
Cum ergo nunc attentis mutatis conditionibus oeconimicis obligationes Capituli Cathedralis dotandi Episcopum Misnensem die 15. Martii anni 1921 susceptae, conventione amicabili cum Revmo et Illmo Dno Episcopo facta, sint recognitae atque denuo statutae, Capitulum Cathedrale ad St. Petrum Budissinense humillime petit, ut Excellentia Vestra rem iterum Sacrae Congragationi Consistoriali proponat, ut ab Apostolica Sede haec pagina obligationem Capituli agnoscatur atque approbetur atque speciali forma confirmetur, ut deinde recipi possit in nova Statuta Capituli proxime condenda.
Dum haec omni qua par est reverentia et oboedentia Excellentiae Vestrae significat Sanctae Sedi benigne transmittenda atque proponenda permanet
Excellentiae Vestrae
addictissimus et obsequiosissimus
Capitulum Cathedrale ad St. Petrum Budissinense.
(L; S.)
(sig.) Alexander Hartman, decanus capituli
Nicolaus Sauer, Can. Cap. Senior Praelatus domesticus
Paul Kretschmer, Can. Cap. Cantor
Georg Heduschke, Can. Cap. Schol.
August Rönsch, Canonicus
Eberhard Klein, Canonicus Cap. S. S. Praelatus domesticus
Franciscus Müller, Can. S. S. Prael. dom.
Empfohlene Zitierweise
Hartmann, Alexander an Pacelli, Eugenio vom 18. August 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11888, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11888. Letzter Zugriff am: 05.05.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020.