Dokument-Nr. 12395
Wedig, Georg
an Pius XI.
Osterode in Ostpreußen, 15. September 1922
Die 19. mensis decembris 1920 parochia nostra consilio celeberrimo parochianorum habito Sanctum Patrem Benedictum XV per litteras oravit, ut parochiam nostram Osterodensem dioecesi Warmiensi aggregare vellet. Hodie vero iterum permagnus fidelium catholicorum numerus ex singulis parochiis decanatus Pomesaniensis, qui constat ex his parochiis et curatiis: Osterode, Bischofswerder, Deutsch-Eylau, Rosenberg, Garnsee, Freystadt, Silgenburg, Marienfelde, Mohrungen, Neidenburg, Thurau, quae regiones ex plebiscito in Germania remanserunt, convenit Vestramque Sanctitatem humiliter rogat, ut illas parochias, quae adhuc dioecesis Culmensis sunt, iurisdictioni Reverendissimi Episcopi Warmiensis committat. Nam cum difficultates itineris in dioecesim Culmensem faciendi propter syngraphum peregrinis impositum et caritas epistularum, quae de cura animarum mittendae sunt, tum mutuae inimicitiae nationales catholicorum et Poloniae et Prussiae maximae sunt; quae mala, si parochiae, quas supra enumeravimus, dioecesi
21v
Warmiensi adiunguntur, haud mediocriter opprimi
possunt. Huc accedit, quod nonaginta partes parochianorum Osterodensium ex Warmia orti sunt
et, sicut longe maxima pars catholicorum reliquarum Prussiae Orientalis parochiarum, lingua
Germanica utuntur. Itaque postquam Vestra Sanctitas, quae ex temporibus plebisciti
difficultates nostras non ignorat, et catholicos liberae civitatis Gedanensis et proxime eos
quoque decanatus, qui ultra fauces Polonicas, quae vocantur, siti sunt et antea cum dioecesi Culmensi coniuncti erant, velut
Schlochau aliosque, attribuendo Delegaturae Archiepiscopali Tütz a dioecesi Culmensi solvit,
suppliciter oramus, ut noster quoque decanatus, qui ex illis undecim parochiis, quas supra
diximus, compositus omnino vix quattuordecim milia animarum complectitur et dioecesi
Warmiensi paene circumcluditur, huic addatur, ut nos quoque tandem ex miseriis nostris
eripiamur.Pro qua gratia gratias maximas agent ea qua par est reverentia et devotione
Sanctitati Vestrae
oboedientissimi
Georgios Wedig parochus Osterode
22r
Julius Hoppe, parochus GilgenburgJoannes Falk, curatus Marienfelde.
Dr. med. Otto Rohlfeisch, medicus Osterode
Felix Lesch, secratarius [sic].
[Johann Stein]
Eduard Herrmann
August [Knorr], mercator
Albertus Maier, parochus
Dr. Eylan
Paulus [Katscherowski], vicarius, Osterode
Albertus Dorsik
Dr. Eylan [sic]
Leo [Scharffenvolk], advocatus.