Dokument-Nr. 13032
Schmitt, Georg an Pius XI.
Frankfurt am Main, 22. Juli 1923

Beatissime Pater,
Confidentia nostra filioli erga Sanctam Sedem impulsi Sanctitatem Vestram de institutione quadam ex profundissima indigentia spirituali et corporali patriae nostrae nata certiorem facere audemus.
Romanae Ecclesiae ex animo fideles, robore confisi in exhausti gratiarum thesauri; quem Christus Dominus ei dedit his quoque temporibus spiritum Christi nos salvaturum esse, dummodo populi duces voluntate Dei dirigi contendant persuasum habemus. Cum nemo unquam dubitaverit quin sacerdotes, si duces populi
70v
esse vellent, studio perfectionis ut fundamento omnis actionis indigerent, laicis catholicis, praesertim illis, qui primatum tenent in rebus publicis et oeconomicis, hoc raro imprimis cordi fuit. Sed hos ipsos persuasum habere necesse est finem omnium laborum suorum Christum esse atque prosperitatem plebis sibi concreditae unione cum divino magistro contineri.
Quod, ut assequamur, opus est laborare et formare nos metipsos iuxta imaginem Magistri eiusquam Sanctorum normas ab Ecclesia catholica traditas sectando.
Praeter hanc disciplinam religiosam, qua opti efficimur
71r
ad omne sacrificium praestandum et laborem subeundum laico, qui dux populi esse nititur aliquo quoque eruditione philosophica et theologica opus est.
Quem ad finem a me meoque amico Buss "novitiatus laicorum", quem vocamus fundatus est, in quo directore patre de Dunin – Borkonsky S. J. iuvenes academici omnium facultatum (excepta plerumque theologica) omniumque regionum quae utuntur lingua Germanica tempore feriarum academicarum ratione supra descripta educantur. Primo anno "novitius" exercitia spiritualia Sancti Ignatii per triginta dies peragit. Sequentibus duobus
71v
vel tribus annis tempora feriarum magnarum studio philosophiae et theologiae operam dat factis per quinque dies exercitiis spiritualibus. Reliquo quoque tempore anni novitii inter se et cum patre commercium habent. Quotidie meditationem instituunt, saepe ad Sacramenta accedunt, inter se communicant, quae in spiritu Exercitiorum promovendo et exsequendo experti sint. Singulis mensibus singuli patri accurate referunt, quid agerint praesertim in vita spirituali.
Haec sunt condiciones ad ingressum in novitiatum requisitae:
1. Ut corde et animo credat, quae docet Ecclesia catholica.
72r

2. Ut ingenio superet mediocritatem.
3. Ut magis inclinatus sit ad vitam activam quam contemplativam.
4. Ut mente et corpore sanus sit.
Hoc vere in pristino conventu Praemonstratensium in Marciana Silva rei publicae Badensis sito (Wyhlen) magna exercitia Sti Ignatii ab omnibus cum bono successu corporisque sanitate in columi primo peracta sunt.
Quamquam omnes, quantum possunt in partem impensarum venire debent, hoc tempore necessitatis, quo plerique academici inter ferias labore manuum victum quaeritare co-
72v
guntur ad studia sequenti semestri continuanda facere non potuimus quin ope benefactorum benevolentium uteremur. Collecta ab amico meo Buss et a me in Helvetia facta sumptibus pares fuimus. Sequenti autumno (a die quinto decimo Septembris usque ad diem vigesimum Octobris) denuo Exercitia 30 dierum pro novis sociis erunt.
Feriis paschalibus anni 1924 Exercitiis per quinque dies peractis ab illis, qui hoc anno Exercitia magna fecerint, studia philosophica incipientur. Quia vero sumptibus sufficere multo difficilius est nunc quam initio huius anni, praesertim cum Helvetii ceterique Neutrales non
73r
iam adea proni sint ad dandum, necessitate coacti Vestram Sanctitatem adire audemus, ut per R. R. D. D. Nuntium Monacensum Pacelli nos adiuvet, ut saltem Exercitia magna hoc autumno pro novis sociis constituta facere possimus.
Benedictionem apostolicam pro se et amicis suis humillime petit
Sanctitatis Vestrae
fidelis filius
Georgius Schmitt.
Empfohlene Zitierweise
Schmitt, Georg an PiusXI. vom 22. Juli 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13032, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13032. Letzter Zugriff am: 05.05.2024.
Online seit 23.07.2014.