Dokument-Nr. 13570
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 04. Oktober 1923

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Ad litteras de die 30. Aug. 1923, postquam Domina Briefs huc reversa de orphanotropheo in finibus Franco-Galliae devastatis condendo mihi explicationem fecit, respondere possum, quae sequuntur.
Anna Briefs, femina Dr. Goetz Briefs professoris ordinarii publici in Universitate litterarum Friburgensi, omnia de salute communi praeclara et egregia sentiens et opera caritatis libenter exercens in III. democratico congresso pacis, qui mense Augusti a. c. hic celebratus est, cum omnium consensu et applausu proposuit, ut Germani, inprimis eorum feminae pecuniam et margaritas gemmasque offerentes orphanotropheum pro liberis, quorum patres in bello funesto a militibus germanicis necati sunt, in finibus Franco-Galliae devastatis aedificarent et hoc opere suum caritatis animum placabilem amoremque pacis sincerum palam facerent et Franco-Gallos sibi reconciliarent. Quod propositum quamvis nobilissimum
69v
et placidum et in gratiam reducens plenum effectum secundum non habuit, quod nationalistae repugnaverunt et Franco-Galli incolas finium Germaniae occupatorum tormentis torquentes animum placabilem minuerunt et populus germanicus fame miseriaque pressus ad tale opus pacificum condendum inhabilis esse videtur; nonnulla decies centena milia marcarum atque nonnullae gemmae margaritaeque collecta sunt, sed tanto operi minime sufficiunt. Quamquam nonnullae feminae nobiles opes etiam extra Germaniam colligere pergunt, domina Anna Briefs ipsa dubitat, an opus tam placabile nobileque perfici possit, quae opinio quoque mea est. Maxima difficultas in eo consistit, quod Franco-Gallos pacem veram reprobare, germaniam delere eiusque incolas opprimere velle plurimorum Germanorum sententia est.
Qua par est reverentia
Excellentiae Vestrae
addictissimus
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio vom 04. Oktober 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13570, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13570. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 23.07.2014.