Dokument-Nr. 13624

Mutz, Franz Xaver: Ad mandat de die 25. Mart. h. a.. Freiburg im Breisgau, 06. April 1923

1 addid. redd.
Mandatum de die 15. Martii h. a. exsequentes libellumque a Maria Rodler in Freiburg Sanctitati Suae exhibitum nobisque transmissum reddentes audito parocho proprio oratricis referimus deditissime quae sequuntur:
Quae Maria Rodler libello suo exposuit, vera esse videntur. Jpsa enim virgo est pietate sincera, moribus integerrimis indoleque insigni, sed valetudine tenera utens paululum in melancholiam inclinat, qua tamen, si litteris vacare possit, eam libertatum iri sperari potest. Summa cum industria machina mercede scribendo pecunias ad studia saltem privatim peragenda quaerere studet. Pater mancus interdum sine opere est materque in officina quadam opus facit. Sunt praeterea in familia, quae in victu quaerendo graviter laborat, frater iunior oratricis et soror eiusdem ac ipsa indolis.
Quibus rebus omnibus perpensis Mariam Rodler Sanctitati Suae, ut benignissime ei subveniat, enixe commendamus.
De mandato:
Mutz
Empfohlene Zitierweise
Mutz, Franz Xaver, Ad mandat de die 25.Mart. h.a., Freiburg im Breisgau vom 06. April 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13624, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13624. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 23.07.2014.