Dokument-Nr. 15527
Wagner, Alois an Pius XI.
Mittelberg, 26. August 1924

Beatissime Pater!
Ab apostolica nuntiatura Bavariae et a caritatis societate Germaniae ('Deutscher Caritasverband') commoti administratores instituti suscripti Sanctitatem vestram humillime supplicare audent, ut nobis quam efficacissimum donum ad amplificandum sanatorium attribuatur.
In Germania numerus aegrorum liberorum ab anno ad annum ita crevit, ut sanatoria pro multitudine infantium multo exigua sint. Domus nostra, exstructa pro triginta liberis, propter altam loci naturam prosperrima ad sanandos, laborantes tuberculose, tanto modo extendenda est, ut centum liberos excipere possit. Ea res sumptum ferme 250.000 Goldmark postulat, quae summa in nostra patria,funditus concussa colligi non potest.
Haec petitio iuvetur , si commemoramus, domum nostram esse rem caritatis, quae exiguo victus pretio etiam pauperibus parentibus occasionem dat, aegrotantes liberos sanatorio tradendi. Institutum nostrum ab praesidio sex hominum ad-
037v
ministratur, quorum quattuor sunt sacerdotes et est annexum societati caritatis Germaniae. Ad adiuvandam petitionem coniungimus literas commendatitias reverendissimi nostri episcopi.
Additur prospectus nostri instituti et delineatio futuri.
Certum est, parentes liberorum sanatorum ex toto corde Deo gratias acturas et religioni magis addicturas esse.
Ad pedes Sanctitatis vestrae provoluti supplicationem repetunt et apostolicam benedictionem humillime petunt
administratores sanatorii infantium
Aloisius Wagner,
parochus loci.
Empfohlene Zitierweise
Wagner, Alois an PiusXI. vom 26. August 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15527, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15527. Letzter Zugriff am: 05.05.2024.
Online seit 18.09.2015.