Dokument-Nr. 15563
Blume SJ, Clemens an Pius XI.
München, 07. April 1924

Beatissime Pater,
Provolutus ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter peto, ut haec, quae sequuntur, proponere atque cogare mihi liceat.
In urbe Lindaviensi Bavariae, quae ad dioecesim Augustanam pertinet, per duodecim abhinc annos munera sacerdotalia exercet et quarto nunc anno parochiam catholicam regit Reverendus Dmo Ludovicus Kerler, natus 12o  Aprilis anni 1878, presbyter ordinatus 20o  Julii anni 1901. Hic parochus de sua paroecia, in qua cives catholici cum multis protestantibus cohabitare coguntur, optime est meritus cum aliis prudenter et praeclare factis tum imprimis hoc insigni opere, quod ecclesiam parochialem, anno 1922 incendio paene deletam, non obstantibus summis propter huius temporis inopiam difficultatibus, brevi tempore, i. e. unius et dimidii anni spatio, penitus reaedificandam atque exornandam curavit.
Hinc parochiani pastori suo intime sunt addicti et grato animo commoti exoptant, ut signo quodam honoris a Summo Pontifice collati appareat, quantopere hic parochus est aestimandus. Persuasum habent fore, ut hoc honore parochia ipsa apud cives acatholicos, quibuscum cohabitant, auctoritate augeatur atque praecellat.
Hoc votum ab universis illis parochianis, qui "concilium ad ministrandae ecclesiae Lindaviensis" vel "Kirchenverwaltung" constituunt, Reverendissimo Domino Augustano Episcopo Maximiliano, ut benignissime commendet, est propositum. Iidem viri apud Ordinariatum Episcopalem stipendium mille lirarum ad persolvenda expensa deposuerunt.
117r
Quibus peractis per me suppliciter rogant, ut Sanctitas Vestra hunc suum parochum Ludovicum Kerler inter praelatos honorios assumere et illis sacerdotibus, qui "camerieri d'onore in abito paonazzo" appellantur, benigne ascribere dignatur.
Parochi autem adiutor indefessus atque in reaedificanda ecclesia collaborator strenuus fuit Dno Ludovicus Hasselbeck Lindaviensis, tunc temporis consiliarius et tutor eclesiasticus, quem nos "Kirchenpfleger" nominamus. Aequum videtur hunc virum apprime catholicum atque a parochianis et clero multum commendatum a Sanctitate Vestra, si placet, per "crucem pro Ecclesia et Summo Pontifice" insignire.
Quae cum ita sint supplea petere audeo, Santissime [sic] Pater, ut his duobus viris Lindaviensibus ille honor, quam parochiani iis optant, benignissime conferatur.
Hac occasione data mihi liceat summam meam reverentiam et devotionem erga Sedem Apostolicam atque filialem optimi nostri Santisssimi [sic] patris amorem pedes Eius osculando exprimere et contestari.
Sanctitatis Vestrae
Servus et filius addictissimus
Clemens Blume S. J.
Empfohlene Zitierweise
Blume SJ, Clemens an PiusXI. vom 07. April 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15563, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15563. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 18.09.2015.