TEI-P5
                        
                            Dokument-Nr. 15943
                         
                        Copia!
                         
                        Sanctissime Pater,
Institutio, quae "Fürsorge für Russland Diözese Tiraspol" vocatur, ad pesdes Sanctitatis Vestrae se prosternens sequentes preces humiliter exponere audet:
A belli magni initio germani coloni catholici, qui ad Diocesim Tiraspolensem pertinent, quorum numerus tum circiter quater centena millia complebat, innumeris malis affecti sunt. Omnes clades ab exercitibus germanis Russiae illatae dire a germanis colonis licet Russiae essent subditi expetebantur. In summam vero egestatem miseriamque inciderunt, ordine sociali et civili eversis, quando nimirum bolschevici summa rerum potiebantur; qui non solum multa hominum millia [sic] interficiebant, verum etiam cives omnibus rebus ad vivendum quoque necessarissimis exspoliabant. Itaque nefame inediaque perirent, multa colonorum millia exteras regiones provinciasque eas in Russia petierunt, ubi se vitam posse servare sperabant. Ex his, plerisque fame, morbis contagiosis inedeaque in via mortuis, aliquot millia [sic] in Germaniam potissimum pervenerunt, qui hodie absque labore in captivorum castris vitam miserrimam degunt. Berolini sane consociationes plures, quae istis miseris sucurrerent, conditae sunt, inter quas nostra "Fürsorge", quae sub protectoratu Reverendissimi Domini Episcopi Tiraspolensis catholicorum e Russia fugitivorum curam gerens, famelicis in Dioecesi Tiraspolensi eleemosynis ex America acceptis hucusque succurrebat.
Minime sane nostram "Fürsorge" latet, quot hominibus fame pereuntibus S. Sedes Apostolica in Russia, quantisque opibus succurrerit; sed cum catholici Tiraspolenses procul ab illis locis, ubi missio S. Sedis ellemosynas [sic] distribuebat, vivant, misericordiae caritatisque Beatissimi Patris opus miserrimis istis parum sane auxilii afferre valuit.
Quae cum ita se habeant, catholica "Fürsorge" ad pedes Sanctitatis Vestrae se provolvens demissime deprecatur, ut sibi donum elargiri benignissime dignetur, quod nostra "Fürsorge" per suos delegatos ad illos catholicos nomine Sanctitatis Vestrae mittet, qui hucusque aut tenuissimum aut nullum auxilium consecuti sunt. Quod eo instantius petendum esse exsistimamus, quia etiam catholicis ex Russia fugitivis in Germania castris captivorum viventibus sucurrit. Isti enim ab eleemosyna nuper a S. Sede consociationi "Caritasverband", qui nostra "Fürsorge" quidem iuncta est, concessa ut extranei excluduntur.
Denique osculantes SS. Pedum reliquias, annulum manusque "Fürsorge" humiliter petit Sanctitatis Vestrae benedictionem.
Sanctitatis Vestrae humillimus
servus praeses Institutionis "Fürsorge"
(sig) J. Lamboy, Praeses
Membra: (sig) Ray. Ullman
A. Hunger 
                        
                        Online seit 18.09.2015. 
                    
    Dokument-Nr. 15943
Lamboy, Johannes Ullmann, Raymund
Ullmann, Raymund Hunger, A.
Hunger, A. an Pius XI.
 an Pius XI.
Berlin, 10. Januar 1924
                        Institutio, quae "Fürsorge für Russland Diözese Tiraspol" vocatur, ad pesdes Sanctitatis Vestrae se prosternens sequentes preces humiliter exponere audet:
A belli magni initio germani coloni catholici, qui ad Diocesim Tiraspolensem pertinent, quorum numerus tum circiter quater centena millia complebat, innumeris malis affecti sunt. Omnes clades ab exercitibus germanis Russiae illatae dire a germanis colonis licet Russiae essent subditi expetebantur. In summam vero egestatem miseriamque inciderunt, ordine sociali et civili eversis, quando nimirum bolschevici summa rerum potiebantur; qui non solum multa hominum millia [sic] interficiebant, verum etiam cives omnibus rebus ad vivendum quoque necessarissimis exspoliabant. Itaque nefame inediaque perirent, multa colonorum millia exteras regiones provinciasque eas in Russia petierunt, ubi se vitam posse servare sperabant. Ex his, plerisque fame, morbis contagiosis inedeaque in via mortuis, aliquot millia [sic] in Germaniam potissimum pervenerunt, qui hodie absque labore in captivorum castris vitam miserrimam degunt. Berolini sane consociationes plures, quae istis miseris sucurrerent, conditae sunt, inter quas nostra "Fürsorge", quae sub protectoratu Reverendissimi Domini Episcopi Tiraspolensis catholicorum e Russia fugitivorum curam gerens, famelicis in Dioecesi Tiraspolensi eleemosynis ex America acceptis hucusque succurrebat.
176r
 Sed ab aliquot mensibus institutio nostra
        fere nihil ex America accipit. Quare fame etiam hoc anno vexatis auxilio venire non
        potest.Minime sane nostram "Fürsorge" latet, quot hominibus fame pereuntibus S. Sedes Apostolica in Russia, quantisque opibus succurrerit; sed cum catholici Tiraspolenses procul ab illis locis, ubi missio S. Sedis ellemosynas [sic] distribuebat, vivant, misericordiae caritatisque Beatissimi Patris opus miserrimis istis parum sane auxilii afferre valuit.