Dokument-Nr. 17146

Tecchi, Scipione: [Kein Betreff], nach dem 21. März 19051

Eme et Rme Domine
Sanctissimus Dominus Noster in proximo Consistorio patefaciet provisionem Cathedralis Ecclesiae Spiren. vacat. per obitum bo. me. Iosephi Georgii de Ehrler ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; item relationem addet circa ipsius Ecclesiae statum nec non circa qualitates R. D. Conradi Busch, Presbyteri eiusdem dioeceseos Spirensis, ad praefatam Ecclesiam ex benignitate Sanctitatis Suae per Apostolicas Litteras in forma Brevis expeditas promoti, ad nominationem, vigore indulti Apostolici, Celsissimi Principis Luitpoldi Bavariae Regnum Regentis.
36
Spira, Bavariae civitas et caput provinciae Palatinatus superioris ad Rheni fluminus ripam sita, a viginti inhabitatur incolarum millibus.
Cathedralis Ecclesia mirae est magnitudinis et byzantinae structurae, Assumptionis Bmae Virginis Mariae ac SS. Stephani protomartyris ac Stephani P. M. titulo gloriatur, nullius eget reparationis atque Bambergensi Archiepiscopo suffragatur.
Eius Capitulum duas recenset dignitates, quarum post pontificalem prima Praepositura, octo cum theologo ac poenitentiario Canonicos, atque sex chori Vicarios queis plures alii adiunguntur Presbyteri divinis inservientes.
Per Parochum-Canonicum a tribus Capellanis adiutum animarum cura ipsamet exercetur in Cathedrali, ubi nedum fons adest baptismalis atque sacrarium omni supellecti sacra sive ad divina obeunda officia sive ad pontificalia peragenda sufficienter instructum, verum et nonnullae praesto sunt Sanctorum reliquiae, praesertim Capita SS. Stephani P. M. et Anastasii, religiosissime adservatae, chorus insuper, organum, campanile cum campanis atque coemeterium extra civitem.
Non longe a Cathedrali distat Episcopale palatium satis amplum ac decens nullique obnoxium reparationi.
Fructus taxati sunt in Libris Camerae ad Florenos 500.
Nulla alia reperitur Spirae paroecialis aut Collegiata Ecclesia nec mons pietatis, sed nonnullae piarum foeminarum Congregationes, plurimae laicorum sodalitates, hospitale ac Seminarium.
Dioeceseos ambitus totum complectitur Palatinatum rhenanum ditioni Bavaricae subditum, plurima loca atque octingenta et amplius continet inhabitantium millia.
Ad memoratam Ecclesiam promotus est praefatus R. D. Conradus Busch ex legitimis, catholicis honestisque parentibus in oppido Billigheim dioeceseos Spirensis progenitus et in quinquagesimo octavo aetatis
37
suae anno constitutus. Sacro Presbyteratus ordine dudum initiatus, in ecclesiasticis peragendis functionibus laudabiliter incubuit. Variis muneribus, praesertim Sacellani atque in Seminario Spirensi Repetitoris et Oeconomi, rite perfunctus curam animarum duabis in paroecia successive egit. Postea Cathedralis Ecclesiae Canonicus primum ac deinde Decanus ad praesens usque renunciatis est, dum interea plurimarum catholicarum Societatum auctor fuit easque sedulo provexit. Vir doctrina, gravitate, prudentia, morum honestate rerumque usu praeditus; dignus eapropter habitus qui relatae Spiren. Ecclesiae in Episcopum praeficeretur.
Praemissa constant ex processu confecto coram R. P. D. Carolo Caputo, Archiepiscopo Nicomediensi et in Bavaria Nuntio Apostolico, cuius in manibus fidei professionem emisit.
Litterae Apostolicae in forma Brevis expeditae fuere cum dispensatione super defectu gradus doctoratus; cum decreto vacationis Decanatus quo ut supra potitur, suspenso tamen vacationis effectu usque ad suae Sedis possesionem; nec non cum clausulis necessariis et opportunis.
Scipio Tecchi
Substitutus Sacri Consistorii.
1Als Datum post quem dient das Datum der Ernennung Konrad Buschs zum Bischof von Speyer durch Prinzregent Luitpold von Bayern am 21. März 1905. Die päpstliche Ernennung durch Pius IX. folgte am 30. Mai 1905.
Empfohlene Zitierweise
Tecchi, Scipione, [Kein Betreff] vom nach dem 21. März 19051, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17146, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17146. Letzter Zugriff am: 06.02.2023.
Online seit 19.12.2012, letzte Änderung am 29.01.2018.