TEI-P5
                        
                            Dokument-Nr. 17391
                         
                        Copia 
                        Serenissime Princeps,
Jucundum sane nuntium Summus Pontifex nuper accepit sexagesimum propediem Regiae Celsitudinis Tuae natalem feliciter exoriturum. Cum autem tuam torumque civium magnam laetitiam participare velit, tum gratulationes Tibi atque omina [sic] propensa praebet voluntate. Idque eo libentius facit, quod notum Illi compertumque est quanta cura ac pietate catholicae religionis officia praestare non omittas, et quantopere christianam artem historiaeque pervestigationes fovere studueris.
Quapropter Sanctitas Sua Tibi libenter a Deo precatur ut tuos multiplicet natales, quo diuturnae fruens vitae usura, frequentiores possis piae industriae laborisque tui edere fructus. Qod ut feliciter eveniat, praecipue benevolentiae Suae testem, Apostolicam Benedictionem Tibi, celsissime Princeps, et augustae uxori tuae libenti animo impertit.
Quae Tibi referens, existimationis masimae [sic] in Te meae sensa confirmo, meque profiteor.
Regiae Celsitudini Tuae
addictissimum
(s.) P. Card. Gasparri 
                        
                        Online seit 20.01.2020. 
                    
    Dokument-Nr. 17391
Gasparri, Pietro
 an Johann Georg von Sachsen
Vatikan, 29. Mai 1929