Dokument-Nr. 18727
Kilian, Augustin an Pius XI.
Limburg an der Lahn, 10. Dezember 1927

Beatissime Pater,
Laetissimus Pacifici Regis in regnum suum adventus, qui jam appropinquat, desideratam mihi opportunitatem praebet, obsequii mei et amoris sensus erga Summum Pontificem atque Patrem dilectissimum sincerissimis votis hisce litteris prosequendi, atque ex animae visceribus orandi, ut Deus Optimus Maximus Christi Sui Vicarium vivificet et beatum faciat in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
Cum autem brevi tempore Sanctitatem Tuam me visurum esse sperem, duas hic tantum res, quae animos meorum meumque vehementer movent, Tecum communicare liceat: unam laetissimam, alteram curis plenam.
Quod ex multis annis tam antecessores mei quam ipse desideravimus et propugnavimus, nunc tandem exigere potui: Seminarium dioecesanum Francofurti erexi cum academi philosophica-theologica, quam piis patribus e Societate Jesu tamquam moderatoribus atque professoribus tradidi, quamque gubernium Borrussicum ut Seminarium dioecesanum agnovit. De hoc gaudent mecum omnes Clerici, gaudent boni laici, exsultant alumni, sperantes fore, ut ex isto instituto in scientiis philosophiae et theologiae sacerdotes optime eruditi, pii atque Spiritu Christi imbuti, nihilque quaerentes quam ejus honorem et animarum salutem non solum pro mea, sed etiam pro aliis Germaniae dioecesibus
8r
procedant.
Simul vero gravi cum inimicis Ecclesiae pugna implicati sumus de scholis noviter instituendis. In nostra dioecesi exstant ex 120 fere annis scholae, in quibus liberi cujuscumque fidei simul instruuntur atque educantur. Nunc postulant catholici scholas catholicas pro pueris et puellis suis obstantibus vehementer adversariis. Intrepidi eas postulamus privatim et publice, tam verbis, quam scriptis, tam foliis publicis, quam in conciliis, quibus sexcenti immo millia hominum intererant. Ut assequamur, quod volumus, studiose quoque et assidue divinum auxilium imploravimus, Tuaque benedictione indigemus.
Ut autem exile signum amoris nostri et voluntatem nostrarum Tibi indissolubiliter devinctarum Tibi, Beatissime Pater, daremus Stipem Petrianum collegi apud dioecesanos meos 20.000 marcarum quam vere anni novi ipse afferam sacra limina Apostolorum visitaturus et Patrem communem laeto animo salutaturus. Ecce! quam propensissima voluntate Vicarium Christi amamus, cui, ut tot fidei et caritatis opera toto in orbe terrarum sustentare vel adjuvare possit, duplex hoc anno levamen conferimus!
Denique enixe et humillime oro atque rogo, ut mihi et omnibus dioecesanis meis Apostolicam Benedictionem clementer velis largiri, sacratos Tuos deosculans pedes atque in sincero amore filialique reverentia perseverans.
Sanctitatis Tuae
humillimus et oboedientissimus servus
+ Augustinus.
Empfohlene Zitierweise
Kilian, Augustin an PiusXI. vom 10. Dezember 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18727, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18727. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 25.02.2019.