Dokument-Nr. 18936
Uerlichs, Friedrich an Pius XI.
Essen, 01. September 1928

Beatissime Pater!
Essentiam, in urbem catholici vigoris atque vitae, die 22. et 23. mensis Septembris delegati sodalitatum virorum earum, quae ad septentrionales, occidentales, orientales Germaniae pertinent partes, convenerunt, ut, qua via, qua ratione perpetrarent eam, quam Sanctitas Vestra exaptavit, actionem catholicam, strenue deliberarent et meditarentur.
Ex omnibus temporibus sodales imprimis servi esse fideles et subditi Sanctitatis Vestrae, et quaecumque iuberet ecclesia, omnino perficere studuerunt.
Essentiam congregati Germaniae viri catholici qui magna ex parte sodalitatibus uniti sunt, renovant haec pietatis vota ergo sanctissimum Patrem omnium fidelium et pro hoc conventu per manus Sanctitatis Vestrae uberrimam Dei benedictionem implorant, ut sodalitates ad catholicae ecclesiae salutem etiam in posterum multa praestent et magna.
devoti ad pedes Sanctitatis Vestrae
provoluti
filii sodales.
d.us
Uerlichs,
parochus ad St. Gertrudem
Empfohlene Zitierweise
Uerlichs, Friedrich an PiusXI. vom 01. September 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18936, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18936. Letzter Zugriff am: 02.05.2024.
Online seit 20.01.2020.