Dokument-Nr. 19250
Ow-Felldorf, Sigismund Felix von an Pius XI.
Passau, 08. November 1928

Copia
Beatissime Pater,
Sigismundus Felix, Episcopus Passaviensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter exponit, quae sequunter [sic]:
Anno Domini 1228 Eberhardus Archiepiscopus Salisburgensis et Ludovicus Dux Bavariae inter se convenerunt de erigendo Capitulo collegiali in oppido Altoetting, tunc archidioecesis Salisburgensis, hodie vero dioecesis Passaviensis, quam fundationem praedictus Archiepiscopus Eberhardus anno 1231 in perpetuum confirmavit. Capitulum istud, Ducis Ludovici largitate fundibus et reditibus sufficienter instructum constabat praeposito et duodecim canonicis. Sa.mem.Pius V.P.P. anno 1570 praeposito Altoettingensi usum pontificalium concessit. Per annos fere sexcentos Capitulum optime merebatur de culto divino dignissime exsequendo et cura animarum sedulo procuranda, imprimis autem de pervetustato Sanctuario Mariano Altoettingensi fideliter custodiendo et devotione erga Beatissimam Virginem Mariam impense fovenda et excolenda. Summis quoque laudibus extollenda sunt eius merita nunquam interitura de fide et moribus catholicis adversus novatores saeculi XVI. defensis, restitutis et confirmatis. Iniuria vero temporum ineunte saeculo decimo nono Capitulo suppresso et impia lege saecularisationis bonis omnibus spoliato, ecclesia collegialis ad ordinem ecclesiae simpliciter parochialis sub patronatu Regis Bavariae redacta est.
Memoria autem temporis praeteriti minime obliterata vivit vivetque semper in mentibus incolarum, qui ecclesiam illam amplam, vetusta nobilitate inclitam et usque hodie sub appellatione ecclesiae colle-
278v
gialis ("Stiftskirche") omnibus notam ante oculos habent, piisque exercitiis et officiis ecclesiasticis a Capitulo olim institutis frequenter intersunt; potissimum autem in universi populi memoria et sermone haerent, quae assidua canonicorum cura ad cultum Marianum magis magisque florescentem conferebantur, quo factum est, ut nobilitas Sanctuariae Altoettingensis posteriore quoque tempore in dies annosque incrementa maiora cepisset hodieque, quod ad numerum peregrinantium et frequentiam Sacramentorum attinet, secundum post Lourdensem Sanctuarium locum obtinuerit.
Necessitas autem novi subsidii comparandi ad labores in cura animarum sustinendos -, voluntas, sollemnitates ecclesiasticas nitore quodam dignitati Sanctuarii congruente exornandi-, memoria denique splendoris pristini-, haec omnia causa fuerunt desiderii in mentibus clericorum et fidelium vehementissime excitati, ut Capitulum collegiale, quod, spatio centum annorum a morte ultimi canonicis nondum elapso, de jure exstinctum habendum non videtur, reapse resuscitaretur. Spes autem non mediocris effulsit, ut optata haec expleri contingeret, cum die 2 mensis Augusti ann 1925 Sanctitas Vestra privilegium pontificalia exercendi, olim a Sa. mem. Pio P.P.V. praeposito Capituli collegialis oppidi Altoetting concessum, favore parochi pro tempore Sanctuarii Mariani et oppidi Altoetting in quem post saecularisationem anni 1803 iura et obligationes simulque cura animarum et administratio Sanctuarii B.M.V. transierunt, clementissime renovare, sive, quantum opus fuerit, de integro largiri dignata est, -quo restitutio ad integrum Capituli pristini quodammodo inchoata videbatur.
Anno praeterito aedificium amplum, perpulchrum et proposito conducens sumptibus a societate quadam nuper constitua allatis in oppido Altoetting exstructum est eo consilio, ut sacerdotes annis gravati, qui paroeciis suis praeesse iam non possint, ibidem domicilium merito eorum
279r
et dignitate congruens sibi constituant. Hoc aedificium subnomine collegii sancti Ruperti ("Rupertus-Stift") tutelae Sancti Ruperti, Episcopi Confessoris, Bavarorum Apostoli, a quo ex antiqua traditione initia cultus Mariani Altoettingensis sunt repetenda, commendatum est. Domicilia separata pro novem sacerdotibus sunt in promptu, pro quibus initio merces modica est solvenda, quae tamen ubi primum impensae operis fuerint solutae non amplius exigetur. Ad reliqua, quae ad victum cultumque sunt necessaria, comparanda sacerdotibus suppetunt praebendae quibus ratione fundationum dioecesanarum pro emeritis fruuntur. Invicem exspectatur, sacerdotes domum incolentes clericis loci saecularibus et regularibus in cura animarum laborantibus, in quantum uniuscuiusque aetas et valetudo permiserint, fore adiumento et ad augendum splendorem functionum ecclesiasticarum officiis sacris in stallis choralibus interfuturos vel supplicationes sollemnes esse comitaturos, et similia.
Quamvis minime me latet, his omnibus condiciones canonicas ad erigendum Capitulum collegiale in sensu stricto necessarias nondum impleri, ratione tamen habita totius status rerum superius adumbrati et iniquitatis temporum, quae erigendis et instituendis Capitulis canonicorum in nostris regionibus ad egestatem redactis ad dies annosque longiores, quam qui aestimari possint, obstabit, audeo humillime rogare, ut subrogatis aedibus canonicorum liberis pro praebendis, de quibus in can. 394 C.J.C., et opera in cura animarum exercenda et sacris functionibus peragendis praestita pro obligatione divina officia in choro rite persolvendi ad normam can. 413, Sanctitati Vestrae placeat, Capitulum canonicorum collegiale in oppido Altoetting, anno hoc occurente septingentesimo a prima fundatione, innovare sub titulo Collegii Sancti Ruperti cum dignitate praepositi, quam parochus pro tempore Sanctuarii Mariani
279v
et ecclesiae olim collegiatae S.S. Apostolorum Philippi et Jacobi in oppido Altoetting obtinebit, et undecim praebendis canonicalibus favore novem sacerdotum aedes saepe memoratas cum consensu Episcopi Ordinarii Passaviensis inhabitantium et duorum aliorum sacerdotum beneficia saecularia in oppido Altoetting vi collationis ordinariae possidentium. Insuper suppliciter rogo, ut Sanctitas Vestra canonicis supradictis veniam benigne concedere dignetur induendi in functionibus sacris peragendis habitum canonicalem, videlicet rochettum et mozzettam cum signo Capituli circa collum deferendo. Et Deus...
Sanctitatis Vestrae
filius oboedientissimus et servus humillimus
Sigismundus Felix,
Episcopus Passaviensis.
Empfohlene Zitierweise
Ow-Felldorf, Sigismund Felix von an PiusXI. vom 08. November 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19250, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19250. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 20.01.2020.