Dokument-Nr. 19529
Bisleti, GaetanoSinibaldi, Giacomo an Deutscher Episkopat
Rom, 14. Januar 1928

(Sub secreto pontificio)
Amplissime Domine,
Quo adamussim serventur quae in Decreto huius Sacrae Congregationis diei 16 mensis Iulii anni 1927 praescripta sunt de nominatione illorum, qui ad munus docendi disciplinas theologicas, iuridicas, philosophicas et sociales designantur, peropportunum duco Amplitudinem Tuam certiorem facere de his quae sequuntur:
I. nomina candidatorum ad munus de quo supra, huic S. Congregationi tempestive ante nominationem praesententur, ut de eisdem candidatis inquiri possit utrum munere suo rite functuri sint;
II. praesentatio fiat per Apostolicae Sedis Legatum.
Dum haec rescribere mihi in officiis est, cuncta Tibi a Deo fausta adprecor.
Amplitudini Tuae
addictissimis in Domino
Caietanus Card. Bisleti, Praefectus
Iacobus Sinibaldi, Episcopus Tiberien.,
Secretarius
1Links unterhalb der Protokollnummer gedruckt: "(In responsione hic numerus referatur)"."
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano an Deutscher Episkopat vom 14. Januar 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19529, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19529. Letzter Zugriff am: 14.07.2024.
Online seit 20.01.2020.