Dokument-Nr. 19727
Schmidt, Joseph Damian an Pius XI.
Fulda, 22. April 1929

Copia.
Beatissime Pater,
Joseph Damianus Episcopus Fuldensis ad Sanctitatis Vestrae pedes humillime genuflexus sequentia exponit:
Parochorum congruae sustentationi in territorio quidem Borussico dioecesis Fuldensis per luculenta subsidia a gubernio praestita modo satis, immo bene, provisum est; parochi vero in parte Thuringica doecesis [sic] nostrae minus sufficientia subsidia a gubernio percipiunt.
Vicariis autem curatis, cum non sint parochi in sensu stricto, gubernia tum in Borussia tum in Thuringia nulla praebent subsidia; hi ergo vicarii curati in magna inopia versantur, cum neque reditus proprii ipsorum munerum neque tributa et oblationes fidelium, utpote maxima ex parte pauperum, ullo modo sufficiant ad congruam sustentationem, qua curati modestum victum et vestimenta sibi et domesticis suis comparare queant.
Ad sublevandam hanc calamitosam inopiam curatorum vicariorum in diaspora laborantium penes Praesidium generale Unionis Bonifatianae Paderbornae condita est "Cassa distributiva" (Ausgleichskasse), ad quam sacerdotes dioecesium totius Germaniae, in quibus catholici numero praevalent et diaspora vix invenitur, unam quotannis centesimam partem (1 %) reditum suorum contribuunt. Quae Cassa dioecesibus, in quibus majores regiones diasporae existunt, ita etiam dioecesi Fuldensi, utpote veri nominis diasporae, quotannis certam summam assignat ad aliqua ex parte supplendum salarium sacerdotum egentium diasporae, ea tamen sub lege, ut et ipsi sacerdotes dioecesium diasporae, non exceptis episcopo, canonicis, sacerdotibus in scholis publicis et institutis etc., qui congruis reditibus fruuntur, quotannis ternas saltem partes centesimas
2v
(3 %) redituum suorum ad hunc finem conferant. Haec norma ab Episcopis Fuldae congregatis anno 1926 tamquam praeeminens officium nobile et caritativum cleri approbata et statuta est.
Me invitante iam abhinc pluribus annis permulti sacerdotes dioecesis nostrae – sed eheu non omnes quamvis ad id pares – voluntarie unoquoque mense plus minusve denas Marcas "pro confratribus egentibus" et praeter ea denas Marcas "pro Seminario" contribuunt.
Ut autem accuratius supra expositae normae ab Episcopis statutae respondeamus, et ut meliori ac stabiliori modo tum sacerdotes egentes praesertim in diaspora laborantes tum Seminarium, quod pariter subsidiis sacerdotum valde indiget, adjuventur, hinc consentiente Capitulo Cathedrali enixe rogo, ut Sanctitas Vestra ne dedignetur mihi concedere facultatem imponendi, cum vi obligandi, omnibus et singulis sacerdotibus dioecesanis, non exceptis episcopo, canonicis etc., qui ad id pares inveniuntur, taxam seu tributum generale, quotannis solvendum, ternarum vel etiam quinarum partium centesimarum (3 %-5 %) redituum prout et in quantum necessitas id exigat, in omnibus utique servata aequitate ac proportione.
Et Deus etc.
(f) Joseph Damianus, Episcopus Fuldensis.
Paul
Empfohlene Zitierweise
Schmidt, Joseph Damian an PiusXI. vom 22. April 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19727, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19727. Letzter Zugriff am: 29.04.2024.
Online seit 20.01.2020.