Dokument-Nr. 20266
[Rampolla del Tindaro, Mariano] an Kohn, Theodor
[Vatikan], 09. Mai 1893

Copia
Ill.me ac Rev.me Domine,
Amplitudinis Tuae nomine preces porrectae sunt SS.mo D.no Nostro, ut quemadmodum Archiepiscopo antecessori tuo, ita et Tibi facta esset facultas recipiendi praesentationes ab beneficia Ecclesiastica a patronis acatholicis factas in locis Archidioecesis Olomucensis; qui<ae>1 in dictione Austriaca continentur, nec non exceptioni derogando quae indulto a S. Sede anno 1857 concesso adjecta est, in aliis Archidioecesis locis quae inter Borussiae fines reperiuntur.
Sanctitas Sua omnibus mature perpensis, ac attenta praesertim consuetudine, aliisque rationum momentis quae sicut praeteritis ita et Amplitudinis Tuae petitioni suffragantur, facultatem Tibi benigne tribuit, ut provisorio modo ac toleranter hujusmodi praesentationes libere ac licite recipere valeas, servatis quoad reliqua SS. Canonum praescriptionibus.
Quae dum Amplitudini Tuae significo obsequentissimi animi mei sensus libentissime Tibi respondeo.<ecc.>2
Archiepiscopo Olomucen.
8r, links am oberen Seitenrand hds. von Borgongini-Duca notiert: "8".
1Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
2Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
[Rampolla del Tindaro, Mariano] an Kohn, Theodor vom 09. Mai 1893, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20266, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20266. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 25.02.2019.