Dokument-Nr. 20480
Gasparri, Pietro an Wendlandt, Hans Carl
Rom, 26. Februar 1929

Illustrissime Vir,
Jucundum sane fuit Beatissimo Patri obsequii amorisque filialis documentum, quod nuper Ei Sacerdotale Jubileum peragenti tu quidem libenti gratoque animo offere voluisti. Addita quoque exemplaria illius operis, quod "Het Klooster" Sanctitas Sua benevole excepit, tibique gratulatur quod ista tua ephemeris, multis licet difficultatibus obiecta, progressum quidem fecerit.
Itaque Beatissimus Pater, dum tibi pro delato officio multas habet gratias, vota ad Deum ultro facit, ut per huiusmodi scripta singularis religiosorum ordinum virtus atque vis magis magisque coram omnibus effulgeat,
73v
divinaeque in pluribus vocationis germina mirifice foveantur. Quorum autem in auspicium donorum et in praecipuae benevolentiae Suae signum, Augustus Pontifex te quidem Apostolica recreat Benedictione, quam ad eosque omnes pertinere exoptat, qui tibi praesto sunt commentario, cui titulus "Het Klooster" sive scribendo, sive vulgando, sive utcumque iuvando.
Hanc vero ego nactus occasionem, existimationem in te meam confirmo meque tibi profiteor
Addictissimum
Dies ist der Entwurf der Anlage an Hans Carl Wendlandt. Aus Gründen der Übersichtlichkeit wurden Streichungen und Einfügungen nicht aufgenommen und lediglich die letzte Version ediert. Die an Pacelli übersandte Ausfertigung der Anlage wurde vermutlich weisungsgemäß an Wendlandt weitergeleitet.
Empfohlene Zitierweise
Gasparri, Pietro an Wendlandt, Hans Carl vom 26. Februar 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20480, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20480. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 20.01.2020.