Dokument-Nr. 20640
Bruders SJ, Heinrich an Pacelli, Eugenio
[Bonn], vor dem 04. März 1928

Ad statum quaestionis.
In universitate Bonnensi 340 theologi vacant. Per ordinem alphabeticum A-H Leonino, I-Z Albertino adscribuntur. Seminarium speciale archiepiscopi Coloniae illos recipit, qui studiis universitatis absolutis propius ad sacerdotium accedunt. Universim numerantur circiter 500. Praeter theologos plus quam 400 studiosi universitatem frequentant.
de origine et historia consociationum (confer librum appositum "Aurelia" Festschrift, pag. 9-18 conspectum historicum)
Anno 1892 Collegium Albertinum aedificatum prima vice theologos intra muros suos recepit. Ante 1892 theologi ad aliis studiosis ejusdem universitatis non differebant. Multis consociationibus intererant; complures, quae usque ad hunc diem vivunt et florent, a theologis fundatae sunt (Novesia, Ripuaria aliae) Quae mixtio theologorum cum philologis, jurisconsultis et medicis generatim auxit idealismum laicorum, minuit spiritualitatem theologorum, magnam quoque apostolatus occasionem praebuit. Saltem unum per annum adhuc hodie theologi extra muros convictus domicilium parare coguntur. Cubiculorum numerus in Albertino et Leonino non satis abundat, ut omnibus simul sufficiat. Isti fere omnes membra activa alicujus consociationis fiunt et membra inactiva per totam vitam manent. Evecti ad statum clericalem ad festa sollemniora istius consociationis se conferunt et optime influunt in stuiosos juniores.
Divisio consociationum: colorati, non colorati studiosi, theologi tali omnibus aliis studiosis exclusis. Colorati: Ripuaria (2 theologi sunt membra activa); Bavaria (1 theologus), Askania (2) Novesia ( [sic] 9 Staufia (0) Non colorati: Arminia (2) Vandalia (1) Unitas (10).
Theologi tali omnibus aliis exclusis: Alfridia 30; Alkunia 25; Aurelia 25; Burgundia 31; Guelfia (15) Montanea (20) Nirsia (20) Rhenofranconia (17) Selfkantia (20) Sugambria (30) [Wiperia/Niperia/Miperia] (25). Ab his separata Colonia (30) Omnes duodecim in apparatu exteriore et in festis celebrandis non differunt ab aliis societatibus universitatis.
"Jugendbewegung" initio saltem apposita consociationibus veteribus. In aperta oppositione ad has consociationes tempore belli circiter 1917 ortae sunt "Jugendbewegungen" id est junctiones puerorum in gymnasiis et adolescentium in universitate pugnantes contra usum tabaci et cerevisiae, faventes excursionibus et ludis. Tres praecipue nominandae sunt: Neudeutschland (25 theologi sunt membra activa) Quickborn (15) Normannsteiner (15). Paulatim magna disparitas et aversio inter consociationes veteres et junctiones novas minutae sunt; veteres auxerunt excursiones, ludos nec jam cogebant singulos ad cerevisiam bibendam. Apparatu festivo veteres societates parochis et populis placent: in processione sacramentali die Corporis Christi sub vexillo, quod a tribus candide vestitis, (Germanice in "Vollwichs") portatur, sollemniter incedunt; ad jubiläum [sic] parochi vel ad sepulturam popam ducunt.
Theologi, qui nulli societati nomen dederunt.
Perpauci ex theologorum numero nulli societati nomen dederunt et hi pauci generatim ex motivo paupertatis. Direktor convictus et illi tres sacerdotes, qui vocantur repetentes omnimodo consociationi favent, cujus membrum olim fuerunt et hodie adhuc sunt.
Constitutio interior societatis.
Illa membra, quae omnibus juribus fruuntur, vocantur "Burschen"; illa, quae recipienda sunt, per sat longum tempis (unum annum) educantur et novitiis familiae religiosae apte comporantur; nomen, quod illis datur, est "Füchse". Quicumque novus intrat convictum, statim ad aliqua societate suscipitur et educatur. Adoloscentes paedagogi neque directori neque Spirituali de educationis principiis rationem reddunt. Regulae depromptae sunt ex ritu et modo "studiosi universitatis", nullo modo ex habitu, qui desideratur in alumno et candidato sacerdotali. Per tres annos in universitate excolitur exemplar "Studiosi Germanici", per duos annos in seminario Coloniensi proponuntur species et forma "Sacerdotis". In universitate gaudent singuli libertate, in seminario Coloniensi incipit "Philisterium" quod vocant, tempus obedientiae et severae disciplinae. Propterea magna est differentia inter seminarium Coloniense et inter duos convictus Bonnenses.
Emolumenta, damna consociationum.
Antequam seminaria exstiterunt, necessariae erant quodamodo [sic] et theologis ipsis et aliis studiosis per apostolatum plurimum profuerunt. Sed hodie quoque unusquisque ex gymnasio secedens ad universitatem profectus 2 in ipso convictu archiepiscopali aliqua societate e get [sic], ne ut passer solitarius absque amicis vitam defere cogatur. Ex vetere consuetudine et propter nimium numerum theologorum ab illis, qui convictui praesunt, prorsus nihil fit, ut alumni in ambulationibus, recreati- onibus et excursionibus inter se misceantur, se mutuo cognoscant, et ament. Hic magnus labor, haec cura necessaria arripiuntur a consociationibus in hunc finem ut propria societas crescat, et floreat. Nullum vinculum theologos omnes simul in unitate altiore complectitur; hic defectus in festis totius communitatis (patroni domus, nativitas DNJ.) semper aegre sentitur. Convictores mechanice ita in duabus domibus (Albertinum, Leoninum) sunt distributi, ut secundum ordinem alphabeticum A-H resideant, in Leonino, H-Z in Albertino. Melius, uti videtur, in una domo reciperentur novi, verbi gratia duo priores anni, qui student philosophiae, seniores in altera domo. Hac in suppositione una domus speciatim praeparare posset et deberet recenter advectus.In omni familia religiosa educatio novitiorum maximi momenti habetur. Bonnae haec cura difficillima consociationibus relinquitur; quae quamvis non malae sint voluntatis, huic muneri impares magnum damnum causant involuntarie. In autumno 1928 novum seminarium in Bensberg aperietur prope Coloniam; una cum hac translatione duo convictus Bonnenses apte reformari possent.
Ordo hodiernus alphabeticus ante bellum non vigebat. Absque ulla ratione modus ineptus longius quam par est conservatur. Si hac in re nulla mutatio conceditur, oritur necessitas quaedam consociationum. Ipsae enim magnum impedunt laborem et sudorem in formandis alumnis recenter advectis. Spiritus, quo reguntur non est malus. Sed ex ipisis constitutionibus societatis coguntur educare studiosos modernos, non juvenes immaculatos, mortificatos et ad sacerdotium idoneos. Persaepe munus suum extendunt ad res mineme ad ipsos jam pertinentes (verbi gratia theologus "Bursche" explicat alteri "Füchsen" uno anno juniori res sexuales) Non raro studiosus ebrius non satis severe vituperetur, sed ut "Bierleiche" jocose tractatur; cautilenae amososae non semper omittuntur. Sed omnia haec damna nullo modo a theologis deliberate sunt valita vel quaesita, sed ex communi universitatis consuetudine nec facile nec semper impediri possunt.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hier gestrichen "quoque"
Empfohlene Zitierweise
Bruders SJ, Heinrich an Pacelli, Eugenio vom vor dem 04. März 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20640, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20640. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 20.01.2020.