Dokument-Nr. 2833
Dobryłło, Matas an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj
[Ohne Ort], 27. November 1917

Ad Illustrissimum Dominum Administratorem Dioecesis Vilnensis C. Michalkiewicz
Pronatorium Apostolicum
Illustrissime Domine!
Hisce diebus accepi duas reclamationes ex Vilna subscriptas a Lituanis viris feminisque in causa nimis severae punitionis quattuor sacerdotum: Canonici J. Kuchta, sac. Dr. Baksys, sac. Brazys professoris Seminarii Vilnensis et sac. Dr. J. Stankiewicz professoris scholarum dioecesis Seinensis.
Implicatio in hanc irritabilem causam sac. Dr. Stankiewicz dedit mihi occasionem scribendi hanc epistolam ad Illustrissimum Administratorem dioecesis Vilnensis.
In reclamatione Lituanorum civium urbis Vilnae dictum est, quod supranominati sacerdotes suspensione puniti errant solummodo hac ex causa quia subscripserunt Memorando ad Germanaorum Regimen. Ego, sciens perfecte Memorandum lituanicum et polonicum, miratus sum valde, quod quaestio pure historica innixa factis potuisset esse causa suspensionis, tunc cognovi quod revera Illustrissimus Dominus cum membris capituli iudicaverunt sacerdotes subscribentes Memorando lituanicum dedisse scandalum pio populo et propterea meritos esse suspensionem a divinis.
Quale scandalum dederunt isti sacerdotes et cui? Magna pars incultorum habitantium non legunt ephemerides, etiamsi et legerent
60v
non intelligerent polemicas subtilitates, historiaeque perplexitates Homines exculti et scriptores epheeridum si scandalisati fuissent, scandalum eorum esset pharisaicum. Quis confecit primum Memorandum? –Poloni. Memorandum vero lituanorum est ex parte solum responsio polemica ad Memoradum polonicum, quod innititur sophismatibus et erroneis consequentiis, subscriptumque era tab aliquibus polonis et ab Administratore Dioecesis Vilnensis; propterea prima cuasa huius sic dicti scandali errant poloni et omnes subscribentes hoc Memorando – lituanicum dederunt occasionem huius scandali.
Polonorum desiderium libertatis nemo Lituanorum impugnat, immo tale desiderium dignum est laude, sed poloni suspirantes libertatem sibi et quam adhuc complete non invenerunt, iam cupiunt Lituanos privare lbertate et imponere illis suam tutelam contra eorum voluntatem. Ad hoc obinendum porrexerunt Germanico Regimini Memorandum, quod innititur erroneis factis et sophismatibus.
Dictum est in hoc Memorando 1°, Lituaniam nunquam fuisse sui iuris, cum Polonia tractatibus et conventione unitam esse. 2°, In Lituania polonos cum lituanis ita permixtos et coniunctos esse, ut nullibi daretur praevalentia numerica lituanorum polonis.
Quod primum attinet-id est coniunctionem Lituaniae ad Poloniam per conventionem, breviter dicendum est: improba manus russorum Caesarum iam longe dilaceravit has conventions et unionem; anarchiae vero et imbecillitatis causa Regiminis polonici, lituani et poloni simul subiugati errant a Moscovitis. Est et nunc polonorum pars, quibus haec servitus placet et hodie etiam sub iugo moscovitico volunt manere colligentes in America, Gallia et Russia legions suas ad defendendam servitutem.
Quoad 2um punctum, nempe nullum dari locum in Lituania ubi numerus lituanorum praevaleret polonis, dico, hanc assertionem omnino futilem et captiosam esse, in dioecesi Seinensi in regionibus: Mariampol, Kalvaria, Seiny numerus polonorum attigit usque ad 5% in regionibus: Vilkoviski, Vladislavov a 2%-3%; sunt parochiae in quibus nullus polonus invenitur.
Memorandum polonicum innixum factis erroneis subscripserunt cives poloni. Laici instigators potuerunt hoc facere.
61r
sed Tu Illustrissime Domine, Administrator et Pastor dioecesis, Pater spiritualis Lituanorum et Polonorum quomodo potuisti intrepida manu subscribere Memorando, postulareque adiunctionem Lituaniae regno Poloniae? Quis dedit Tibi, Illustrissime, hoc mandatum? an Lituanos interrogasti? Sicut avis desiderat libertatem ita et Lituani cupiunt libertatem et independentiam. Hodie feliciter regnans SS. Pater Noster Bendictus XV. commendavit universo clero et specialiter Rectoribus dioecesum, ut erga omnes nations servarent plenam impartialitatem et ut liberorum subiectorumque aequalem curam gererent. Illustrissimus Dominus tamen subscribendo memorando, monstravit non fuisse capacem servare hanc laudabilem impartialitatem, quam desiderat Summus Pontifex et uno tractu calami contristavit alteram partem suae dioecesis (nempe Lituanorum) et fecit maius scandalum quam illi quattuor sacerdotes.
Inter causas suspensionis sacerdotum adducitur et haec, quod in Memorando invenitur accusatio cleri polonisantis Lituanos per ecclesiam. Proh dolor! Clerus polonus, etiamsi non omnis, hoc tamen et faciebat. Dioecesis Seinensis saepius habebat episcopos polonos. Maximum zelum polonisandi lituanos monstravit episcopus Paulus Straszynski (1844). Qui tali odio inflammatur erat erga linguam lituanam, u team aliter non appellabat quam linguam pecudis. Ad beneficia pure lituana nominabat parochos polonos, qui omnino errant ignari linguae lituanae et quod peius tales manebant usque ad mortem. Sacerdos St. Jamiolkowski professor linguae polonicae (in Seminario Seinensi) in sua historia dioecesis Seinensis sic dicit de episcopo Straszynski; "Episcopus aliunde fere sine querela, maxime tamen erravit in hoc quod volens polonisare lituanos distribuebat beneficia polonis nescientibus linguam litanicam". Hoc iudicium non est alicuius lituani, sed veri poloni nati in gubernio Lomzensi.
Deficiente tempore et loco disserere de polonisatione lituanorum per ecclesiam, adduco solum unam probationem generalem. Usque ad 1864 annum in Polonia fuerant Curatores scholarum poloni, ni fallor (et in Lituaniae Vilnae Potocki, Varsaviae Polujanski et Korzeniowski; sub directione eorum neque in Suvalcensi, neque in Mariampolensi gymnasiis (Lituaniae partes) erat introducta lingua lituana, immo vero in scholis elementaribus interdictus erat usus huius linguae. Cathechismi instruction peragebatur a clero lingua polonica, interdicta lingua lituanica. Qui semel dedit nomen scholae coactus erat renuntiare suae maternae linguae.
61v
Quod sic erat et tali modo actum est et non aliter nullae suspensiones valebunt delere hoc factum ex historia unionis Poloniae cum Lituania, sed potius adaugent probationes, quod Regimen Polonicum in Lituania cum adiumento cleri polonisare Lituaniam satagebat et ad hunc finem audacter et aperte pergebat. Malitiosi hominess dicunt, poplonos tali actu viam monstrasse Russorum Regimini russificandi ipsos polonos et lituanos. Post insurrectionem polonicam (1864) Vilnae et Caunae in plateis prohibitum erat polonice loqui. Paulo post ita fecerunt russi in scholis Poloniae et Lituanieae: "Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris." Peto enixe veniam ab Illustrissimo domino, quod in hac molesta causa multum scripsi, hoc tamen feci monstrandi gratia, Illustrissimum Dominum erroneas in formations hac in re habere, severe illegaliterque sacerdotem Dr. Stankiewicz punivisse, prohibendo illi official sacerdotalia exercere. Audivi enim multos dicere eum mango cum profectu et utilitate incolarum vilnensium laborasse. Ceterum censeo suspensionem inculpabilium sacerdotum multo maius scandalum fecisse, quam ipsa subscriptio Memorando. Propterea enixe rogo Illustrissimum dominum, ut digneris revocare pergravem suspensionis poenam a sac. Stankiewicz, quae laedet eius bonam famam et nomen. Nonne multo convenientius esset, si Illustrissimus Dominus flagello suspensionis non bene meritos et innocents sacerdotes infligeret, sed potius adhiberet plus fortitudinis et zeli ad hortandum et catechismum, non vero se nimium immisceat in periculosas res politicas.
Nos, tempore belli, ben cognovimus miserrimum statum religiosum populi ex dioecesi Vilnensi. Nam a tribus annis nos habemus plura millia hominum, praesertim ruthenorum, qui dispartiti sunt in variis parochiis official religiosa implore volunt. O quails ignorantia et egestas moralis! Rudes sunt omnino in fide; nesciunt confessionem peragere, nihil intelligent de examine conscientiae, nil de contritione; sense et iuvenes, mulieres et pueri habant eandemque omnibus communem formulam confitendi peccata. Quando sacerdos incipit eos interrogare, instruere, omnes unanimiter respondent: "Ego sum vilnensis, nostril sacerdotes haec omnia non exigunt."
Omnes nostri sacerdotes qui habent cum hisce hominibus relationem una voce dicunt, talem ruditatem et paupertatem moralem forsitan nondari in ulla dioecesi. Isti hominess sunt baptisati-pagani; huius moralis miseriae culpabilis est clerus occupatus sic dicta politicomania.
62r
Morti proximus Pobiedonoscev, aiunt, dixisse, se felicem (Procurator St. sentire relinquendo in Russia 90% rudium et illiteratorum, quia Synodi Petropoli) tale pecus facile est gubernare. Ex hac parva parte gregis christiane Vilnensis dioecesis quacum nos habemus relationem et ex eorum religioso statu potuisset solum Pobiedonoscev et similes illi spiritu gaudere, sed talis inaudita ignorantia populi dat malum testimonium et probrium clero Vilnensi; non solum probrium et dishonorem, sed terribilem responsabilitatem coram Deo et hominibus.
Ad hunc defectum dignetur Illustrissimus Dominus vigilem attentionem et oculos suos convertere; deficientes et resistentes implere official pastoralia sacerdotes punier et necessitate postulante etiam suspensione castigare.
Altera vice enixe petendo suspensionem a sac. J. Stankiewicz auferre honori puto dici
Illustrissimi Domini
humillimus servus
M. Dobryllo
Vicarius Generalis Dioecesis Seinensis
27 d. Novembris 1917 an.
Empfohlene Zitierweise
Dobryłło, Matas an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj vom 27. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2833, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2833. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 17.06.2011.