Dokument-Nr. 2933
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj an Warnas, Alfons
Vilnius, 29. Dezember 1917

In memorando Lituanorum die 10 Iulii an. cur. Cancellario Imperii Germanici oblato et a Te, Reverende Domine, subscripto, praeter res politicas, quas minime attingimus, puncta adsunt, quae sensa cuiuscunque catholici pii maxime laedunt atque illi scandalo sunt. Illa igitur Tu, utpote presbyter catholicus, nullo pacto subscribere potuisti,
Puncta haec sunt, quae sequuntur:
I.
... "Die geistliche Obrigkeit der Wilnaer Diözese, welche sich in den Händen der Polonisatoren befand, hat verschiedentlich versucht, die Volksmassen zu überzeugen, dass "katholisch" dem "polnischen" und "litauisch" dem "heidnischem" gleichbedeutend sei und ein solches Nationalbewusstsein genügt noch für Viele im Osten Litauens..." ... "Potestas ecclesiastica Dioecesis Vilnensis, quae penes Polonisatores erat, multimodis conata est multitudini populi persuadere "catholicum" idem ac "polonum" et "lituanum" idem ac "paganum" significare, et huiusmodi conscientia nationalis multis in Oriente Lituaniae usque hodie sufficiens est..."
II.
... "Befremdend wirkt es vollends, wenn man die Einführung des christlichen Glaubens in Litauen als besonderes Verdienst der Polen prei- ... "Mirabile est omnino auditi, conversionem Lituaniae ad fidem christianam ut speciale meritum Polonorum exaltari. Scimus fidem
73v
sen hört. Wir wissen, dass die Einführung des Katholizismus in Litauen nur auf dem Papier durch die Polen erfolgte, in Wirklichkeit aber zumeist durch die Litauer selber erfolgt ist. Wo die Bekehrungsarbeit nur von den Polen in die Hände genommen wurde, ist das Volk noch bis zum 18. Jahrhundert im Heidentum verblieben. So war es ganz in der Nähe von Wilna, also unweit der Stadt, deren kirchliche Oberämter die Polen sich stets in die Hände zu spielen wussten. Was für Wert hat der polnisch gefärbte Katholizismus für Litauen? Noch heute werden die Wilnaer Katholiken belehrt, Gott als polnischen König und die Mutter Gottes als polnische Königin zu verstehen. Polen und Katholik sind nur Synonyme..." catholicam in Lituania in sola charta a Polonis, revera autem ab ipsis Lituanis plerumque introductam esse. Ubi autem labor cum conversione connexus a solis Polonis susceptus est, rudes usque ad saec. XVIII in paganismo remanserunt. Ita in regionibus Vilnae proximis, i.e. haud procul ab urbe, in qua dignitates ecclesiasticas semper Poloni in suas manus comprehenderunt. Quemnam valorem habet pro Lituania catholicismus ille polonismo imbutus? Usque hodie discunt catholici Vilnenses Deum regem Poloniae, et Deigenitricem – reginam Poloniae computare. Polonus et catholicus non sunt nisi synonyma..."
III.
... "Es bleibt noch die Frage offen welche Bedeutung die "Vertreter aller polnischen politischen Richtungen Litauens" in dem Volke haben, das sie in den polnischen Staat eingliedern möchten. Sie konnten im Lande nur soweit gelten, als sie seitens der polonisierten kirchlichen Hierarchie und der russischen Büreaukratie Unterstützung fanden. Beide wünschten die ihre nationalen Rechte fordernden Litauer mit Hilfe des polonisierten Grossgrundbesitzes niederzuhalten..." ..."Remanet adhuc aperta quaestio quantam auctoritatem "Vicarii omnium politicarum polonicarum sententiarum in Lituania" apud populum quem civitati polonae incorporare cupiunt, habeant. Tantum enim in regione valebant, quantum a polonisata hierarchia ecclesiastica et russica biurocratia sustentabatur. Utraque Lituanos ope polonisatae magnae proprietatis ruralis prohibere volebat qui iura sua nationalia propugnabant..."
74r
IV.
..."Was die Statistik des Jahres 1916, die Hauptwaffe der Polonisatoren anbetrifft, so verdient sie Beachtung nur darin, weil sie zeigt welcher Art dieser polnische Katholizismus ist, mit dem die Polen vor der ganzen Welt prahlen. Wie unanfechtbare Zeugenaussagen in großer Zahl zeigen, sind Litauer gegen ihren ausdrücklichen Willen als Polen eingetragen worden, sogar solche Litauer, welche als grösste Gegner des Polentums allenthalben bekannt sind, auch solche, die kaum polnisch sprechen konnten. Da hieß es: Katholik? also Pole! In dieser statistischen Aufnahme sind ganze Kirchspiele, wo die litauische Sprache im lebendigen Gebrauch ist, als polnische verzeichnet. Soll auch da von einer bodenständigen polnischen Bauernschaft die Rede sein. Schon der Umstand allein, dass zu den 44 Personen, die den Anschluss an Polen fordern, auch der Bischofsverweser der Wilnaer Diözese selber gehört, verrät den Weg auf dem die Ergebnisse dieser Statistik gewonnen worden sind..." ..."Quod attinet statisticam anni 1916, principalia arma Polonisatorum, ipsa attentionem meretur quatenus demonstrat, cuiusnam naturae ille polonicus catholicismus, de quo Poloni coram toto mundo superbiunt, sit. Ut copiosa et irrefragabilia testimonia demonstrant, Lituani contra suam expressam voluntatem in numerum Polonorum inscribebantur, etiam tales Lituani. Qui ubique tamquam maximi adversarii rei Polonae noti sunt, tales etiam qui vix polonice loqui poterant. Interrogabatur: Catholicus? ergo Polonus! In hisce statisticis calculis integrae parochiae, in quibus lingua lituanica in vivo usu est, ut polonae inscriptae sunt. Num et hic de genuinis polonis rusticis agi possit? id solum, quod ad illos 44, qui coniunctionem cum Polonia postulant ipse Administrator Dioecesis Vilnensis pertinet, tradit viam, per quam exitus istius statisticae obtenti fuerint..."
Hac in re interrogatus Illustrissimis Dominis Instructoribus Nostris die 28 Decembris an. cur. ad quaestiones a Nobis propositas, responsum dedisti:
ad I-um punctum, – quod obiectioni huic fundandae non solum insufficiens est, cum sensus verborum "potestas ecclesiastica etc." omnino alius sit, sed etiam illam dolatat atque auget.
74v
ad II et III-um, – quod Te minime excusat, cum verba horum locorum irrisorie sonent,
ad IV-um, – quod culpam Tuam quoad Ordinario loci derogationem nullo pacto minuit,
Cum igitur subscriptionem Tuam usque hodie non solum non revocaveris, sed etiam probare hisce in punctis nil mali esse ausus sis, cumque hoc modo Te contumacem ostenderis et scandalum clero populoque fideli dederis, Nos haec omnia prae oculis habentes nec non officii Nostri disciplinae cleri invigilandae memores, consilio Venerabilis Capituli Vilnensis exaudito, statuimus atque decer ni mus:
I. Te, Reverende Domine, ab officio Parochi in Koszedary cum deputatione ad vicariatum dimittere,
II. Suspensione a divinis per mensem innodare,
III. Ne sustentatione debita per hunc mensem careas, ius Tibi illam in Grodnensi Monasterio PP. Franciscanorum habere praestare,
IV. Ob populi in Koszedary bonum poena lui die 8 Ianuarii 1918 anni incipiatur. –
Casimirus Michalkiewicz
Curiae Cancellarius
J. Steckiewicz Can. Hon.
Empfohlene Zitierweise
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj an Warnas, Alfons vom 29. Dezember 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2933, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2933. Letzter Zugriff am: 05.05.2024.
Online seit 17.06.2011, letzte Änderung am 28.11.2019.