Dokument-Nr. 2945

Keppler, Paul Wilhelm von: De cura militum catholicorum pastorali in Germania
haec nobis exponenda videntur.. Rottenburg, 25. Oktober 1924

Quamdiu Württembergiae regnum suis legibus utebatur, res ad militiam pertinentes suo arbitrio moderabatur et cura militum catholicorum pastoralis penes Episcopum Rottenburgensem erat. Solummodo in urbe Ulma, quo in loco maiores copiae castra stativa habebant, parochus proprius pro militibus constitutus erat, in ceteris omnibus Württembergiae locis, ubi militum castra stativa erant, sacerdotes, ad quos cura omnium catholicorum pastoralis delata erat, iidem militum quoque curam habebant, quod ad munus ab Episcopo Rottenburgensi deligebantur.
Qui rerum status optimus erat. Inter sacerdotes, quos diximus, discidia numquam fuerunt. Episcopi erat, ubicunque quia opus erat, statim intercedere et necessaria providere, suo arbitrio sacerdotibus curam militum tradere, loco sacerdotum minus idoneorum meliores instituere. Etiam dum bellum gerebatur, Episcopi erat, optimo cuique sacerdoti curum militum foris pugnantium tradere. Quare milites Württembergici catholici, id quod summopere optabant, a propriis sacerdotibus in bellum deducebantur.
Nunc vero pacto Versaliensi cautum est, ut exercitus Germanorum ad centum milia tantum militum redigeretur. Quorum quinque fere milia in Württembergia castra habent. Horum modo cura si moderanda esset, ordinem eius rei Episcopo Rottenburgensi permittere, quae nos quidem usu didicimus, facillimum optimumque esse iudicaremus. Sed qualis nunc est status rerum, totus Germanorum exercitus eadem ratione est temperandus et ordinandus.
Quae moderatio unitaria num Ordinarium castrensem ab episco-
26v
pis independentem postulet atque poscat, nobis quidem valde dubium est. Ob eam enim maxime causam haesitamus, quod hic Episcopus castrensis nullo alio loco nisi Berolini sedem suam habiturus videtur. Omnes autem Germaniae australis incolae, quaecumque a Berolinensibus magistratibus edicta sunt, suspicione quadam accipiunt; quo fit, ut aegerrimo animo edicta ad curam militum pastoralem Berolino mittenda acciperentur, aegriore etiam animo sacerdotes Borussici, quibus cura militum committeretur. Praeterea periculum est magnum, ne imperium militare Borussorum in id tendat, ut Ordinarii castrensis libertas et auctoritas exiguis finibus coerceatur.
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgen.
26r, oben am linken Seitenrand hds. von unbekannter Hand notiert: "Allegati alla lettera dell Cardinale Bertram (n. 39628).
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von, De cura militum catholicorum pastorali in Germania haec nobis exponenda videntur., Rottenburg vom 25. Oktober 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2945, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2945. Letzter Zugriff am: 09.12.2024.
Online seit 24.06.2016.