Dokument-Nr. 3689

Vita capellani Francisci Josephi Vogt Biberacensis praefecti complurium diurnorum editioni, vor dem 24. Juni 1921

Franciscus Josephus Vogt natus est die IX mensis Augusti anni p. Chr. n. MDCCCLXIV in vico Trolzheim, dioecesis Rottenburgensis in finibus Virtembergiae. Die XXII mensis Julii anni p. Chr. n. MDCCCXC in sacerdotum ordinem acceptus, postquam Germaniae vicecapellani munere finctus est, inde ab anno MDCCCIC in oppido Biberach capellani locum tenet.
Anno MCMI diurnum Biberacense, cui nomen est "Anzeiger vom Oberland" protestantorum manibus ereptum Catholicorum societati tradidit. Atque toti huic operi ipse praefectus et director et redactor assumptus est. Similiter diurnum Gamundinense, quod vocatur Remszeitung, protestantibus detractum in catholicorum possessionem traduxit. Sequentibus inde annis per Virtembergiam, Zolriam, Badeniam, Bavariam in quindecim maximi momenti oppidis collegia catholice constituit, quae ex possessione protestantiorum, iudaeorum, vel omnino hominum liberalium, ut dicuntur, diurna summae auctoritatis coernerent coemptaque societatibus catholicis comitterent, quarum
184v
etiam nonnullis ad hunc diem ipse praeest director. Idem condendae domui Leoninae Monacensi ejusque officiniae typographicae instituendae praecipuo studio interfuit et, quod est operariorum praeses, in interius quod dicitur collegium delectus est.
Denique inde ab anno MCMIV societati, cui nomen est de "terra sancta", per dioecesim Rottenburgensem praefectus est et multis aliis rebus de prosperitate terrae sanctae bene est meritus.
Empfohlene Zitierweise
Anlage vom vor dem 24. Juni 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3689, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3689. Letzter Zugriff am: 14.07.2024.
Online seit 14.05.2013.