Dokument-Nr. 3879
Pacelli, Eugenio
: [Curriculum vitae von Ludwig Kaas
], vor dem 05. Dezember 1920
In patriam reversus D. Kaas sacrum ministerium in cura animarum exercuit; deinde mandato Episcopi rector orphanotrophii Kemperhof in civitate Coblenz nominatus et paulo post
17v
rector collegii pro
iuvenibus educandis et in humanioribus litteris instruendis deputatus est, quo munere per
octo annos cum summa ecclesiasticae et civilis auctoritatis laude functus est.Primis post reditum in patriam annis D. Kaas, quod ipsi de muneris sui labore tempus supererat, cum consensu Ordinarii in universitate Bonnensi, haud multum a civitate Coblenz distante, studio iuris canonici et civilis dedicavit atque opus conscripsit de historia iudiciorum ecclesiasticorum in regno Borussico, quod opus a Facultate iuridica Bonnensi speciali praemio honoratum fuit.
Post codicis iuris ecclesiasitici publicationem Rev.mus Episcopus Trevirensis ad augendum in seminario maiori iuris canonici studium novam huius disciplinae cathedram erigendam decrevit et D.num Kaas anno 1918 professorem iuris canonici nominavit. Anno sequenti eidem D.no Kaas Universitas Bonnensis cathedram iuris canonici tunc temporis vacantem obtulit. Votis vero Episcopi obtemperans, qui eum dioecesi Trevirensi servare cupiebat, D. Kaas honorificum munus, ipsi a Gubernio oblatum declinavit. Eodem anno consiliarius ecclesiasticus, paucis abhinc hebdomanibus promoter iustitiae Curiae Trevirensis creatus est. Praeparatio synodi dioecesanae, mense septembris huius anni in dioecesi Trevirensi cum universo cleri et populi christiani plausu celebratae et admirabili coniunctione animorum Episcopum inter et clerum feliciter perfectae, E.do D.o Kaas concredita erat, qui etiam in ipsa synodi celebratione nomine Episcopi sessiones et disceptationes synodales direxit.
Anno 1919 D. Kaas consentiente et libenter annuente Ordinario in electionibus politicis "deputatus" factus, in Comitiis pro deliberanda nova Imperii constitutione (Verfassunggebende Nationalversammlung) partes habuit. In electionibus a. 1920 pro Comitiis Imperii (Reichstag) iterum
18r
electus
est. Diversa edidit opera, inter quae praestat illud de historia iudiciorum ecclesiasticorum in regno Borussiae (Die geistliche Gerichtsbarkeit der katholischen Kirche in Preußen, 2 Baende, Stuttgart 1915/16). Ex aliis publicationibus recensenda est tractatio historico-canonica de Vicariatu Apostolico in Ehrenbreitstein (Das apostolische Vikariat in Ehrenbreitstein. Ein Beitrag zur Geschichte und zum Recht der Sedes vacans, Weimar 1917), porro dissertatio de declaratione obitus coniugis in ordine ad contrahendum matrimonium (Kriegsverschollenheit und Wiederverheiratung nach staatlichem und kirchlichem Recht, Paderborn 1919).