Dokument-Nr. 3906

Facultas benedicendi et imponendi quinque scapularia ac utendi quoad quatuor ex illis unica formula. [Vatikan], vor dem 21. Oktober 1920

Ex audientia SSMI
Die ...1
SSmus Dnus Noster …2 Divina Providentia PP.
referente me infrascripto Sacrae Congregationis Negotiis Ecclesiasticis extraordinariis praepositae R.
facultatem ad quinquennium benigne concessit, de consensu tamen Ordinarii, et exceptis locis ubi adsunt Regulares ex privilegio sui Ordinis eiusmodi facultate gaudentes, adscribendi utriusque sexus fideles Confraternitatibus Ssmae Trinitatis, B. Mariae Virginis de Monte Carmelo, et Septem Dolorum eiusdem B. M. V., ac benedicendi Scapularia earumdem Confraternitatum propria, necnon Scapularia Passionis D. N. I. C. et Immaculatae Conceptionis B. M. V., eaque Fidelibus imponendi, cum applicatione omnium Indulgentiarum et Privilegiorum, quae Summi Pontifices memoratis Confraternitatibus, et fidelibus praedicta Scapularia suscipientibus et gestantibus impertiti sunt, dummodo non adscribantur nisi fideles qui praesentes sint in loco adscriptionis, addita etiam facultate adhibendi unicam formulam, quae hic adiungitur, quoad praedicta Scapularia, excepto Carmelitico, quod separatim propria formula benedicendum et imponendum erit.
Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congreg. die et anno quibus supra.
(Gratis omnino)
19v
Formula benedicendi
Quatuor Scapularia
Sanctissimae Trinitatis, Passionis Domini Nostri Iesu Christi,
Immaculatae Conceptionis, et Septem Dolorum B. M. V.
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Domine Iesu Christe, omnium caput Fidelium; humani generis Salvator, qui tegmen nostrae mortalitatis induere dignatus es; obsecramus immensam largitatis Tuae abundantiam, ut indumenta haec in obsequium Sanctissimae Trinitatis instituta, nec non in honorem et memoriam dolorosissimae Passionis Tuae, in honorem Beatissimae Virginis Matris Tuae sine labe conceptae, doloresque Tuos ac vices peramanter dolentis, ita bene+dicere, et sancti+ficare digneris, ut qui (vel quae) ea assumpserint, eadem Genitrice Tua intercedente, Te quoque Salutare nostrum corpore et anima induere mereantur: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen
(Sacerdos aspergat Aqua benedicta)
20r
Modus induendi
Sacerdos omnibus scapularia singillatim imponat,
ac deinde formulam proferat supra omnes simul.
1. Accipite habitum Ordinis Sanctissimae Trinitatis in fidei, spei et charitatis augmentum, ut induatis novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate.
2. Accipite Scapulare Passionis Domini Nostri Iesu Christi, ut veterem hominem exuti novumque induti, ipsum digne perferatis, et ad vitam perveniatis sempiternam.
3. Accipite Scapulare devotorum Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae, ut eius intercessione ab omni inquinamento mundati, ad vitam perveniatis aeternam.
4. Accipite habitum Servorum Beatae Mariae Virginis septem Dolores eius devote recolentium, ut dolores ipsos assidue recogitantes, passionem Domini Nostri Iesu Christi in corde et corpore vestro impressam iugiter teneatis.
Ego ex facultate apostolica mihi delegata, recipio vos in participationem bonorum spiritualium et Indulgentiarum, quibus praedicti Ordines, seu Congregationes, pollent. In nomine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus+Sancti. Amen.
V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperantes in Te.
V. Mitte eis auxilium de Sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Esto eis Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
20v
V. Nihil proficiat inimicus in eis.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere eis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et quibus in Tuo nomine sacros habitus imposuimus, ita bene+dicere digneris, ut Tuae gratiae cooperantes, vitam consequi mereantur aeternam. Per Christum Dominum Nostrum.
R. Amen
Benedictio Dei omnipotentis Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus+Sancti descendat super vos et maneat semper.
R. Amen.
Formula recitetur numero singulari, si uni tantum personae sint scapularia imponenda.
1Freiraum für Eintragung.
2Freiraum für Eintragung.
Empfohlene Zitierweise
Anlage vom vor dem 21. Oktober 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3906, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3906. Letzter Zugriff am: 14.05.2024.
Online seit 14.01.2013.