Dokument-Nr. 5021

[Schofer, Joseph]1: [Kein Betreff]. Karlsruhe, 10. Juni 1919

Ni fallor, res ecclesastico-politicae in Germania ad summum discrimen vergunt.
Passim, etiam in diariis publicis, circumfertur Apostolicam Sedem in quastione pacis Germaniae hostibus favere. Ad hoc comprobandum primo sermonem a Sua Sanctitate in causa canonisationis B. Joannae d'Arc ad Episcopum Aurelianensem habitum obiciunt, qui in foliis publicis Ecclesiae infestis latissime divulgatus est. Addunt paci violentae juri omnimodo repugnanti Apostolicam Sedem hucusque saltem publice non contradixisse. Quibus occasionibus efferre solent Summum Pontificem nonnisi a consultoribus natione nobis inimicis circumdari, quo rebus supradictis pondus accrescit. Adiciunt patrocinium, quo Apostolica Sedes suo tempore jura Belgii tutata est, hodie in Germaniae favorem desiderari. Accedit, ut dicunt, Apostolicam Sedem anno 1917, Germania adhuc victrice, pacem justam postulasse Germaniamque duce comite de Hertling hanc pacem accepisse; nunc vero, cum de Germania ab hostibus oppressa agatur, Apostolicam Sedem istam pacem publice saltem non jam urgere.
Quae res, uti mihi se praebent, communico. Sed maximo dolore testari cogor eas positioni Ecclesiastico-politicae, qua Catholici Germanici tot pugnis laboribusque tum in Imperio tum in singulis Statibus confoederatis potiti sunt, maxime obesse. Et sane non mirum, quod Ecclesiae inimicorum maxime interest, has res in damnum nostrum et Apostolicae Sedis quam latissime divulgari. Quare timeo, ne hinc novae infestationes oriantur, quae rebus et ecclesiasticis et politicis in Germania maxima damna inferre deberent, praesertim cum hae res inter intellectuales aeque ac inter opifices catholicos acerrime discutiantur, quin refutari possent. Manifestum est his omnibus intendi, ut Catholici ab Apostolica Sede utpote de Germaniae vita et salute nihil curanti abalienentur. Quod si contingeret, perniciosissimum sane esset.
13r

Refero has res, uti se vi mihi obtrudunt. Nunc his periculis adhuc obviari potest; an in futurum dubito.
Quibus considerationibus permotus memorque honorficae [sic] jussionis quandoque de rebus Germanicis referendi meum esse duxi de his rebus tanta cum reverentia quanta cum libertate scribere.
12r hds. oben links: "alleg. al Rapporto del 20 Giugno 1919"
1Rekonstruiert aus Protokollbuch.
Empfohlene Zitierweise
[Schofer, Joseph]Rekonstruiert aus Protokollbuch., [Kein Betreff], Karlsruhe vom 10. Juni 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5021, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5021. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 04.06.2012.