Dokument-Nr. 520
Schönherr OFM, Irenäus an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 14. September 1920

Reverendissime et illustrissime Domine!
Mandato Excellentiae Vestrae obtemporans de electo archiepiscopo Friburgensi Dr. Carolo Fritz haecce afferre possum.
Electus apud omnes tam clericos quam laicos magna veneratione colitur, quia inter omnes constat eum esse vere sacerdotem, qui officiis sacerdotalibus devotissime et diligentissime fungitur.
Atque nobis omnibus persuasum est Rev. Dominum Carolum Fritz, dum annis anteactis officio vicarii generalis in administratione archidioeceseos episcopum suum adjuvabat, prudentia verbi ac vitae exemplo difficultates aetatis nostrae haud parvas optime superasse. Imprimis clerici juniores, ut audivi, praefatum electum laudant, quod in difficultatibus, quae in munere pastorali solent occurrere, ab eo semper sint benigne suscepti et paterna caritate adjuti.
Quamobrem nemo nostrum dubitat, quin R. Dom. Dr. Carolus,
44v
vir vere excellens gravitate morum et vitae probitate, etiam in futurum totam archidioecesim in spiritu devotionis erga Sanctam Sedem et in spiritu prudentiae et fortitudinis sit gubernaturus. Itaque omnes fere archidioecesani, in quantum scio, de hac electione gaudent.
Et ego coram Deo testificor mihi esse omnino persuasum electum esse maxime idoneum et dignum, cui honor archiepiscopatus attribuatur. –
Excellentiae Vestrae
humillimus servus
P. Irenaeus Schoenherr, O.F.M.
Guardianus Conventus Friburgensis ad Sanctum Bonav.
Empfohlene Zitierweise
Schönherr OFM, Irenäus an Pacelli, Eugenio vom 14. September 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 520, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/520. Letzter Zugriff am: 29.04.2024.
Online seit 14.01.2013.