Dokument-Nr. 5313

Bisleti, Gaetano: Quaestiones de Seminariis. Rom, 16. Juli 1916

Sacra haec Congregatio, a SS. D. N. Benedicto XV instituta ob ea omnia curanda et provehenda quae ad mentes atque animos Clericorum conformandos spectant, gravissimo muneri, uti par est, satisfacere nequit, nisi eorumdem Seminariorum, in quibus ipsi Clerici in spem Ecclesiae adolescunt, statum seu conditionem penitus cognoverit. Itaque infrascriptus eiusdem S. Congregationis Praefectus, de mandato SS. D. N. Papae, rogat omnes locorum Ordinarios, quibus dioecesani regiminis onus incumbit, velint quamprimum his rispondere quaestionibus.
I. – De Seminarii constitutione et aedibus.
1. An Dioecesi proprium sit Seminarium: quando et quo documento constitutum: an unum sit, vel in plura aedificia divisum: an distinctum in maius et minus.
Si Dioecesis careat Seminario, indicetur quanam de causa, et an detur facultas illud quamprimum constituendi.
2. Si in dioecesi adsit Seminarium, quo alumni plurium dioecesium vel totius alicuius regionis conveniant, et ipse loci Ordinarius huic praesideat, de eius statu fuse referat iuxta similes quaestiones, positas pro Seminario dioecesano. – Quod si huic Seminario ipse non praesit, indicet cuius immediatae directioni subsit, et exponat quid de eo fama ferat.
3. Quae sit Seminarii fabrica, novane an vetus: quot alumnos possit capere: an disciplinae et valetudinis tuendae legibus respondeat: an a vicinorum introspectu aliisque servitutibus libera, atque hortis et atriis ad spatiandum instructa.
Si Seminarium sit in plura aedificia divisum, exponatur quae sit singulorum conditio.
4. Utrum adsit rusticationis domus, et ibi alumni saltem maxima ex parte temporis autumnales agant ferias.
Ea si desit, an et quae spes sit eiusdem comparandae.
9v
II. – De reditibus, expensis et oneribus.
5. Quinam sint Seminarii vel Seminariorum reditus, – sive certi, qui proveniunt ex bonis immobilibus, ex titutilis debiti publici, ex censibus et canonibus, aliisque emolumentis fixis ac perpetuis, – sive incerti, seu adventi ti i, ex piis oblationibus, ex eleemosynis, quae statis anni temporibus in ecclesiis corrogentur, ex Missarum pro populo stipendiis aut ob secundam Missam diebus festis de Apostolicae Sedis venia perceptis... Quomodo tuitioni bonorum Seminarii consolatur... An quidquid superest e reditibus convertatur in sortem.
6. Quae sit pensio, seu certa pecuniae quantitas, quae ab alumnis persolvitur pro victu et institutione... An aliquibus sive ex integro sive ex parte remittatur.
7. Quaenam expensae fiant – vel in honorarium praepositorum et magistrorum et in famulorum salarium, – vel in alimenta omnium in Seminario degentium, – vel in tributa publica seu vectigalia, – vel in conservationem aedificii, etc.
8. An Seminarium aere alieno gravetur. Et, in casu affirmativo, – quamnam summam debita attingant, – quanam ex causa seu titulo fuerint contracta, – an et quaenam affulgeat spes iisdem satisfaciendi.
9. An Seminarium teneatur oneribus Missarum, aliisque obligationibus piis vel alterius generis; et an rite observentur quae a fundatoribus sunt praescripta.
10. Quaenam sit universa ratio introitus et exitus.
III. – De Personis.
11. Quinam sit Rector, qualis eius aetas et munera antea ab eo gesta... utrum prudentia, doctrina, integritate vitae omnino emineat, ita ut alumnis saluberrimum exhibeat exemplum, quo ipsi ad disciplinas ediscendas et ad virtutes excolendas accendantur... An paternam alumnorum curam habeat, et eos aliquando separatim audiat, hortetur et opportune corrigat... An demandatum sibi officium fortiter et suaviter explere studeat.
12. Quot alii rectorum in regimine adiuvant... Utrum Vice-rector, seu Praefectus disciplinae, prudentia et doctrina ac morum integritate praestet, ut munus sibi commissum rite valeat obire... utrum adsint Praefecti contuberniorum, ex ordine Sacerdotum (quod est optandum) vel ex ipsis alumnis assumpti, et hi aequis polleant virtutibus et munere suo naviter perfugantur.
10r
13. Utrum sit Magister pietatis, vulgo Director spiritualis, qui in Seminario degat; nullo alio officio implicetur; ea, qua par est, prudentia, doctrina et pietate ornetur, atque fingendis alumnorum animis ad sinceram et solidam pietatem totus incubat... An praeter ipsum, alii Confessarii, sive ordinarii sive extraordinarii, sint deputati, qui pietate et doctrina praestantes sipiritualibus tyronum necessitatibus succurant, eosque in soliditate divinae dilectionis instituant... Utrum alia ratione sive methodo directioni spirituali et confessionibus alumnorum sit provisum.
14. Utrum Magistrorum numerus par sit disciplinis tradendis: an in Seminario convivant, nec ne: an se immisceant disciplinae internae Seminarii; et an omnes pietate, morum doctrinaeque integritate, idoneitate, diligentia, agendi ratione (praesertim si Seminarium incolant) commendentur, ita ut discipulus suis verbo et exemplo praeluceant.
15. An sit Praefectus studiorum (qui potest esse unus ex Magistris, vel ad tempus ipsemet Rector), cui integrum incumbit scholasticum negotium; et an ipse munere suo prudenter diligenterque fungatur, de assensu Ordinarii et Rectoris.
16. Utrum Oeconomos patrimonium Seminarii tamquam bonus paterfamilias administret, dependenter ab Episcopo et a Rectore: an diligens sit in adnotandis expensis sive ordinariis sive extraordinariis, ac in peculiari archivo asservet documenta, notulas, tabulas recepti et expensi, aliaque regesta negotiorum gestionem respicentia: an curet ut normae hygienicae apprime serventur, ut aedificium opportune reparetur, ut cibus sit sanus, sufficiens et convenienter praeparatus.
17. Si vero Seminarium e Congregatione aliqua religiosa regatur, indicetur quaenam sit haec Congregatio, quando, quibusnam conditionibus, et an ex Sanstae Sedis venia curam pii instituti susceperit, et an praefatis conditionibus satisfaciat.
18. Utrum adsint Deputati pro disciplina e pro re oeconomica a S. Concilio Tridentino praescripti; et an Ordinarius eorum consilium iuxta iuris normam requirat.
19. Quot sint in praesens Seminarii alumni interni: an eorum numerus par sit dioecesis necessitatibus, et an inter eos admittantur qui ad sacros ordines certo non aspirant.
An et quot sint alumni externi, qua de causa; et an fieri possit ut et ipsi quam primum Seminarium ingrediantur; interim quaenam de ipsis sit cura; an saltem provisum sit ut ante sacram Ordinationem per aliquod notabile tempus in Seminario degant.
10v
An et quot alumni extra dioecesim instituantur, ubi et qua de causa; et vicissim an clerici alterius dioecesis in Seminarium dioecesanum recepti sint, quot, quarum dioecesum, et quibusnam de causis.
20. Quot sint famuli; qua cura seligantur; et quomodo caveatur ut in pietate et ordine serventur, et officiis suis satisfaciant.
Quod si alicui servitio addictae sint moniales, indicetur earum Congregatio et agendi ratio, et si domum inhabitent a Seminarii aedificio prorsus separatam.
IV. – De Pietate et Disciplina.
21. Quomodo pietas in Seminario excolatur, quaenam sit Sacramentorum frequentia; an Communio frequens et quotidiana promoveatur (Decr. S. C. Concilii, 20 Decembris 1905); an spiritualia exercitia quotannis ab omnibus peragantur, per quot dies, qua disciplina et quo profectu.
22. Utrum semel saltem in hebdomada habeatur de rebus spiritualibus instructio cum pia exhortatione; an maioribus tradantur principia vitae asceticae et mysticae, et pro iunioribus explicetur doctrina christiana, qua methodo et qua frequentia.
23. Utrum sint statuta Seminario propria, et cuius temporis sint et an rite serventur; an adsit horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus, et an hoc adamussim servetur.
24. Quomodo se gerant alumni erga Superiores, erga seipsos, erga socios; et an ad officia sua implenda timore et minis potius quam amore et suasionibus adigantur.
25. An saepius alumni erudiantur de verae et christianae urbanitatis legibus, et suadeantur ut praecepta hygienica, vestium et corporis munditiem et quamdam in conversando comitatem cum modestia et gravitate coniunctam iugiter teneant.
26. Utrum firma sit regula non admittendi in Seminarium reiectos vel dimissos ab aliis Seminariis vel ab Institutis religiosis.
27. Numquid aliquando perturbationes aut scandala praeterito tempore in Seminario obvenerint; et an forte (quod Deus avertat) adhuc habeantur; et quaenam reputetur horum malorum causa. Utrum quoad alumnorum correctionem et expulsionem serventur quae a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus sunt praescripta.
28. Si unum sit Seminarium, et simul convivere debeant aetate iuniores cum maioribus, an debitae cautelae adhibeantur ut seorsim hi ab illis, et cum disciplina sua aetatis propria instituantur.
11r
29. Si alumni ad suos tempore vacationis revertantur, an Parochi naviter de iis curam agant, et Ordinarium et Rectorem certiores reddant de eorundem agendi ratione; quaenam hac de re normae praescriptae sint in dioecesi.
30. Si qui cum Ordinarii venia, vel eius mandato, civiles studiorum universitates frequentant, an pro iis regulae a S. Sede statutae serventur, ut ipsi a perversione custodiantur, et a fide vel ab ecclesiasticae vitae institutis non deflectant.
31. Si clerici servitium militare obire coguntur, quae cautelae adhibeantur ut, dum militant, honestam vitam agant prout clericos decet, et a stipendiis dimissi, sine aliorum periculo utiliter ad Seminarium regredi et ad sacros Ordines post debitam ac maturam probationem tuto promoveri queant.
V. – De Studiis.
32. Quot annis et qua methodo humaniora studia perficiantur: et in his praeter linguas latinam, graecam et propriae nationis, an et quaenam aliae disciplinae tradantur: an curae sit ut tyrones apprime ediscant linguam latinam, cuius cognitio ad studia et ministeria ecclesiastica est omnino necessaria: quinam alumnorum profectus.
33. Quot annis, quo idiomate et quorum auctorum textibus studium Philosophiae absolvatur: utrum ipsa tradatur iuxta methodum et principia S. Thomae Aquinatis: an teneantur et explicentur omnes 24 theses philosophicae, ab hac S. Congregatione propositae veluti tutae normae directivae (Decr. 7 Martii 1916): quot et quaenam praeterea disciplinae tractentur: an adsint disceptationes scholasticae de re philosophica: quinam alumnorum profectus.
34. Quot annis, quo idiomate, qua methodo, quorum auctorum textibus studium S. Theologiae absolvatur: utrum Summa Theologica S. Thomae prae manibus habeatur et explicetur saltem quoad partem scholasticam: quot et quaenam aliae disciplinae tradantur; an et de sacra doctrina fiant disceptationes scholasticae; quinam alumnorum profectus.
35. An clerici in sacris caeremoniis, in cantu liturgico, et in iis practice instituantur, quae respiciunt Sacramentorum administrationem (praesertim modum audiendi confessiones), Evangelii explicationem et Cathechismi traditionem, visitationem infirmorum, rectam et dignam agendi rationem, et omnia alia, quae Sacerdotem scire decet ab initio sucepti ministerii.
11v
36. An alumni prohibeantur a lectione librorum ac diariorum, quae, quamvis in se non noxia, eos tamen a studiis suis distrahere possunt.
37. Utrum fiant examina finalia, et quomodo, et quo praemio praestantiores donentur. An Seminarium facultate gaudeat conferendi gradus accademicos; et, in casu negativo, an provisum sit ut maioris spes clerici, sive ante susceptum sacrum Presbyteratus ordinem, sive post, in aliqua pontificia studiorum universitate, sive Romae sive alibi, instituantur ut gradus obtineant accademicos.
38. An adsint aulae cum apparatu necessario ad studium historiae naturalis et cum instrumentis opportunis ad studium physices.
39. An adsit bibliotheca: et utrum libris instructa sufficientibus tam pro magistris quam pro alumnis, sive ex Theologia, sive ex Philosophia, sive ex aliis disciplinis, ex auctoribus tum veteribus tum recentioribus magis probatis.
VI. – De sacris Ordinationibus .
40. Quae regulae serventur in promotione alumnorum ad ordines: quale testimonium requiratur, et quale examen habeatur, ut constet quinam pietate, scientia, vitae integritate aliisque requisitis sacra Ordinatione digni censeantur: an adamussim observentur quae a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus hac de re sunt praescripta.
41. Quo anno intra curriculum studiorum conferantur sive tonsura clericalis sive ordines, tam minores quam maiores, et in qua Ecclesia seu Sacello: an spiritualia exercitia praemittantur, quot diebus et qua methodo: an interstitia serventur, et clerici suscepti ordinis munia obeant.
VII. – De visitatione Seminarii.
42. Utrum Ordinarius saepe per annum Seminarium invisat; an sedulo vigilet ut Praepositi et Magistri officium suum rite impleant; an alumnos ipsemet audiat, ut cognoscat quo spiritu ducantur, quaenam sit eorum pietas, quinam in studiis profectus, eosque adhortetur ad perpetuum virtutum omnium exercitium, maxime vero humilitatis, puritatis, caritatis erga Deum et proximum.
Deinceps relatio de statu Seminarii etiam ad hanc S. Congregationem mitti debet quoties, ad canonum normam, relatio de statu Dioecesis Sanctae Sedi fuerit exhibenda. Sed tunc sufficiet ut ad quaestiones
12r
in singulis articulis contentas dicatur utrum a postrema relatione aliquid fuerit immutatum, necne, et adiiciatur quomodo et quo fructu fuerint impleta, mandata, et monita, data a S. Congregatione in sua ad eamdem relationem responsione.
Datum Romae, ex Secretaria S. Congregationis de Seminariis et de Studiorum Universitatibus, die XVI mensis Iulii anno MCMXVI.
Caietanus Card. Bisleti, Praefectus.
L. + S. Iacobus Sinibaldi, Ep. Tiberien. , Secretarius.
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano, Quaestiones de Seminariis, Rom vom 16. Juli 1916, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5313, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5313. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 20.12.2011, letzte Änderung am 12.01.2012.