Dokument-Nr. 593
Wilhelm II. von Württemberg an Benedikt XV.
[Ohne Ort], vor dem 26. November 1917

Copia
Sanctissime Pater!
Deo omnipotenti placuit, Philippum, serenissimun Ducem Württembergiae, agnatum Nostrum dilectissimus, in capite nostro Stuttgardia undecimo die mensis Octobris post diuturnum morbum rebus humanis eripere, qua morte cum domo Nostra Regia gravi luctu afflicti sumus.
Pro amicitia, qua Sanctitas Tua Nos prosecuta est, non dubitantes, Te dolorem Nostrum communem Tibi existimaturum, tristem hunc decessum Tibi nuntiare non omittimus. Ceterum singularem Nostram amicitiam Tibi testantes Deum rogamus, ut tristes quoscunque casus abs Te avertere et Tibi Tuisque rebus insigni modo favore velit.
Datum Stuttgardiae die <XIV>1 mensis Novembris anno salutis MCMXVII et ex quo regnum suscepimus vicesimo septimo.
(Sig.) Wilhelm
1Masch. eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Wilhelm II. von Württemberg an BenediktXV. vom vor dem 26. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 593, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/593. Letzter Zugriff am: 09.02.2023.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 10.03.2014.