Dokument-Nr. 620

Pacelli, Eugenio: [Kein Betreff], vor dem 13. Juli 1917

Eugenius Pacelli
Dei et Apostolicae Sedis Gratia
Archiepiscopus Sardianus
apud Regiam Bavariae Aulam
Nuntius Apostolicus

In Nomine Domini. Amen.

Per hoc pubblicum Processum seu Inquisitionis Instrumentum cunctis ubique pateat notumque sit omnibus et singulis quibus spectat seu in futurum spectare poterit, quod:
Quum SSmus Dominus Noster Benedictus divina Providentia Papa XV Illmum ac Revmum Dominum Michaelem Faulhaber Episcopum Spirensem a Rege Ludovico III ad vacantem Sedem Archiepiscopalem Monacensem et Frisingensem rite postulatum promovere decrevit;
Quumque Idem SSmus Dominus declarare dignatus sit Se Illmum ac Revmum Dominum Michaelem Faulhaber a vinculo Ecclesiae Spirensis soluturum et ad Sedem Metropolitanam Monacensem et Frisingensem translaturum postquam Nos processum canonicum confecerimus;
Quumque eadem Sanctitas Sua Nobis facultates necessarias et opportunas benigne tribuerit canonicam Inquisitionem quam Processum appellant conficiendi super Ipsius Domini promovendi qualitatibus et exercitio Pontificalium nec non super statu Ecclesiae Monacensis et Frisingensis;
Nos hujusmodi Pontificio mandato, omni, qua par est reverentia obsequentes, duos idoneos testes nempe
1v
1) Revmum Dominum Octonem Bardenhewer Theologiae et Philosophiae Doctorem, Protonotarium Apostolicum et in Universitate Monacensi Professorem; 2) Antonium Seitz, Theologiae et Philosophiae Doctorem, Examinatorem Prosynodalem et in eadem Monacensi Universitate Professorem ex officio vocatos et coram Nobis comparente, omni humano affectu deposito et praevio juramento audivimus et examinavimus eorumque dicta et depositiones per dilectum in Xsto Dominum Laurentium Schioppa, Auditorem Nuntiaturae, Notarium Apostolicum recipi et in scriptis redigi iussimus in eum, qui sequitur, modum.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Pacelli, Eugenio, [Kein Betreff] vom vor dem 13. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 620, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/620. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 24.03.2010, letzte Änderung am 22.03.2017.