Dokument-Nr. 6246
Weber OSB, Norbert an Pius XI.
St. Ottilien, 06. Mai 1922

Beatissime Pater!
Norbertus Weber, O. S. B. Archiabbas Ottiliensis et Superior generalis Congregationis Ottiliensis O. S. B. pro Missionibus exteris, ad Pedes Sanctitatis Tuae provolutus humillime exponit:
Usque annum 1914, quo bellum ortum est, Congregatio nostra adeo accrevit, ut, Deo adjuvante, ex ejus laboribus multum, ut puto, pro S. Ecclesia in Missionibus provenisset et adhuc plus sperandum fuisset. In Germania enim tres amplae Abbatiae cum 6 Domibus ab eis dependentibus et cum Seminariis optime frequentatis Missionibus a Congregatione susceptis operarios providebant et in annos plus provisuras se esse promittebant.
Duo vasta Territoria in Africa orientali
400v
effloruerant et in Corea Abbatia fundata erat, cum dirum bellum ortum est, cujus finis nunc omnia in dubium vocare ne dicam ad irritum ducere videtur.
Confisi quidem in Dei omnipotentis auxilium pro altero Territorio (Daressalam) in Africa amisso aliud in Zululand noviter suscepimus, dum alterum (Praefectura sc. de Lindi) Congregationi remansit, et in Corea magnum de Wonsan Vicariatum Apostolicum aggressi sumus. Monasteria quoque in patria sita Deo adjuvante Seminaria sua continuare potuerunt.
At nunc summa cum anxietate, quidnam futurum sit exspectamus. Omnes enim Missiones nostrae in regionibus sitae sunt, ubi argentum in Germania uti subsidium Missionum tributum paene nihil valet. Itineribus Missionariorum in Missionem immensae summae devorantur; vitae Missionariorum in istis regionibus difficillime provideri potest. Domus vero in patria nonnisi
401r
cum maximis difficultatibus se sustinere potuerunt, et nunc timendum est, ne Seminaria diminuantur aut omnino claudantur, unde ruina Missionum nostrarum sequeretur necesse esset.
Usque ad bellum Stipendia pro sacris Missis data magnum emolumentum attribuerunt ad sustentationem operum Congregationis. At nunc Stipendia tam exigui valoris sunt, ut dubitandum sit, num expensae (pro vino, cera etc.) inde solvantur. In nostra Dioecesi Augustana Stipendium ab Ordinario determinatum est 5 marcarum, quod aequivalet 0,08 Francorum.
In summa ergo periculo Congregationi imminenti Sanctitatem Tuam adeo. Maximo nobis auxilio esset, si Sanctitas Tua Praesulibus Congregationis nostrae facultatem concedere dignaretur, coadunando Stipendia missarum valorem assequi, qui valori ante bellum adaequet. Cum a Monasteriis in patria etiam in Missiones Stipendia mittantur, Sanctita-
401v
tem Tuam instantissimis precibus rogo, ut Ipsa Abbatibus necnon et Vicariis et Praefectis Apostolicis Congregationis nostrae concedere dignetur, tot Stipendiorum missarum coadunare, ut eorum valor valorem 1 ½ marcarum nummi aurei, ut ante bellum valebat, assequatur.
Pro qua gratia…
+ Norbertus O.S.B.
Archiabbas
Empfohlene Zitierweise
Weber OSB, Norbert an PiusXI. vom 06. Mai 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6246, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6246. Letzter Zugriff am: 28.04.2024.
Online seit 31.07.2013.